§35ego id fratri in honore fratris amplissimo non concedendum putem, praesertim qui quid amor fraternus valeat paene praeter ceteros sentiam? at enim frater iam non petit.
难道我会认为在兄弟获得最崇高的官职时,不该让步于兄弟吗? 尤其是像我这样一个几乎比任何人都更深知手足之情有多大力量的人? 但你会说,他的兄弟现在已经不参选了。
quid tum? si ille retentus a cuncta Asia supplice, si a negotiatoribus, si a publicanis, si ab omnibus sociis, civibus exoratus anteposuit honori suo commoda salutemque provinciae, propterea putas semel exulceratum animum tam facile potuisse sanari?
那又怎样? 如果他因受到全体亚洲行省人的哀求,受到商人、税吏、所有的同盟者和公民的恳求而留下来,将行省的利益与安全置于自己的荣誉之上,难道你因此就认为一颗曾受过重创的心能如此轻易地痊愈吗?
§36quamquam in istis omnibus rebus, praesertim apud homines barbaros, opinio plus valet saepe quam res ipsa.
尽管在所有这些事情中,尤其是在野蛮人中间,舆论往往比事实本身更有力量。
persuasum est Sardis se nihil Appio gratius esse facturos quam si de Scauri fama detraxerint; multorum etiam spe commodorum praemiorumque ducuntur; omnia consulem putant posse, praesertim ultro pollicentem.
萨丁岛人深信,如果他们损害了斯考鲁斯的名声,就没有比这更能取悦阿庇乌斯的事了;他们还受到许多利益和奖赏之希望的诱导;他们认为执政官无所不能,尤其是对方还主动承诺。
de quo plura iam non dicam.
关于这一点,我现在不再多说。
§37quamquam ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi.
尽管我所说的这些话,说起来就好像我是他的兄弟一样——不是那个现存的、已经说了很多话的兄弟,而是像我对自己的兄弟习惯表现的那样。
generi igitur toti accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo, nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide omnia conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta.
因此,诸位审判官,你们应当抵制这整类指控。 在这里,你们可以看到没有任何事情是依循习俗、没有任何温和、没有任何深思熟虑、没有任何诚实可言;相反,一切都是通过共谋、强权、权威、期望和威胁,以邪恶、混乱、仓促和鲁莽的方式进行的。
§38venio nunc ad testis, in quibus docebo non modo nullam fidem et auctoritatem sed ne speciem quidem esse aut imaginem testium.
我现在谈到证人,我将向你们证明,在他们身上不仅没有任何可信度与权威,甚至连证人的样貌和影子都没有。
etenim fidem primum ipsa tollit consensio, quae patefacta est compromisso Sardorum et coniuratione recitata; deinde illa cupiditas quae suscepta est spe et promissione praemiorum; postremo ipsa natio, cuius tanta vanitas est ut libertatem a servitute nulla re alia nisi mentiendi licentia distinguendam putent.
因为首先,他们一致的合谋就剥夺了其可信度,这已通过萨丁岛人的协议以及被宣读的同盟誓约而暴露无遗;其次,是由奖赏的希望和许诺所激起的贪欲;最后是这个民族本身,他们的虚伪如此严重,以至于他们认为自由与奴役的区别仅仅在于撒谎的放纵。
§39neque ego Sardorum querelis moveri nos numquam dico oportere.
我也不是说我们绝不应该为萨丁岛人的控诉所动。
non sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim cum frater meus nuper ab eis decesserit, cum rei frumentariae Cn. Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate consuluit et eis vicissim percarus et iucundus fuit.
我并非如此冷酷无情,也非与萨丁岛人疏远,尤其是我的兄弟最近刚离开他们,他曾受格奈乌斯·庞培的派遣主管粮食事务,他自己凭着信义与仁爱为他们谋福利,而他们也同样视他为极亲切和令人愉快的人。
§40pateat vero hoc perfugium dolori, pateat iustis querelis, coniurationi via intercludatur, obsaepiatur insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, in Hispanis.
确实,应当为痛苦敞开这一避难所,应当为公正的控诉敞开它;但必须阻断阴谋的通道,封锁诡计的退路,这不仅对萨丁岛人如此,对高卢人、非洲人和西班牙人也应同样如此。
damnatus est T. Albucius, C. Megaboccus ex Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis.
提图斯·阿尔布基乌斯和盖乌斯·梅加博克斯因萨丁岛而被定罪,当时甚至有一些萨丁岛人在赞扬他们。
ita fidem maiorem varietas ipsa faciebat. testibus enim aequis, tabulis incorruptis tenebantur.
因此,正是这种多样性带来了更大的可信度;因为他们是被公正的证人和未受篡改的账簿所指证的。
§41nunc est una vox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata.
现在只有一种声音、一种心思,它不是由于痛苦而流露,而是伪装出来的,也不是被这个人的伤害所激起,而是被他人的许诺和奖赏所煽动。
at creditum est aliquando Sardis.
但有人会说,萨丁岛人曾经也曾被信任过。
et fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi.
或许将来某天他们也会被信任,如果他们来时是诚实的、未受贿的、出于自愿的、非受人唆使的、不受约束的、自由的。
quae si erunt, tamen sibi credi gaudeant et mirentur.
如果这些条件都满足,他们即便被信任,也应当感到高兴和惊讶。
Cum vero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suae famam perhorrescent?
然而当一切条件都缺失时,难道他们仍不反省自己,不畏惧自己民族的名声吗?
§42fallacissimum genus esse Phoenicum omnia monumenta vetustatis atque omnes historiae nobis prodiderunt.
腓尼基人是极其虚伪的种族,古代的所有文献和所有历史都向我们传达了这一点。
ab his orti Poeni multis Carthaginiensium rebellionibus, multis violatis fractisque foederibus nihil se degenerasse docuerunt.
从他们中诞生的迦太基人,通过迦太基人的多次叛乱、多次违反和撕毁条约,表明他们自己完全没有退化。
A Poenis admixto Afrorum genere Sardi non deducti in Sardiniam atque ibi constituti, sed amandati et repudiati coloni.
萨丁岛人并非由迦太基人(混合了非洲人血统)引入并定居于萨丁岛,而是作为被驱逐和被排斥的殖民者送过去的。
§43qua re cum integri nihil fuerit in hac gente pestilentiae plena, quam valde eam putamus tot transfusionibus coacuisse? hic mihi ignoscet Cn.
因此,既然在这满是病害的民族中没有任何诚实可言,我们该认为经过这么多次的融合,它已经败坏到何种程度呢?
Domitius Sincaius, vir ornatissimus, hospes et familiaris meus, ignoscent denique omnes ab eodem Cn. Pompeio civitate donati, quorum tamen omnium laudatione utimur, ignoscent alii viri boni ex Sardinia; credo enim esse quosdam.
在这里,极其高贵的格奈乌斯·多米蒂乌斯·辛卡乌斯——我的宾客兼好友,会原谅我;最后,所有由同一位格奈乌斯·庞培授予公民权的人们——不过我们也在使用他们所有人的赞词——也都会原谅我;来自萨丁岛的其他好人也会原谅我;因为我相信确实有这样的人存在。