Humanitext Reader

西塞罗 · 归国后对市民的演说 §6-10

与往昔前人复权的对比及元老院的热忱

第 2 段,共 5 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗强调,与波皮里乌斯、梅特鲁斯、马略等历史前人的复权不同,他的归来并非依靠武力或众多亲属的恳求,而是通过元老院和整个意大利前所未有的共识、权威以及法令得以实现的。

§6nam cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est ut eam complecti oratione non possim, tum in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas ut non solum calamitatem mihi detraxisse, sed etiam dignitatem auxisse videamini.
因为,不仅你们的恩惠本身如此伟大,以至于我无法用言辞来包容它,而且在你们的热忱中也展现了如此强烈的意志,以至于你们不仅为我消除了灾祸,似乎还增加了我的尊严。
non enim pro meo reditu ut pro P. Popili, nobilissimi hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque adfines deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consularis, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones; permulti enim tum Metelli aut Metellarum liberi pro Q. Metelli reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt.
事实上,为了我的归来,并没有像为了最高贵的普布里乌斯·波皮里乌斯那样,有年轻的儿子和许多其他血亲及姻亲出面恳求;也没有像为了最显赫的昆图斯·梅特鲁斯那样,有已经历经考验之年的儿子、拥有极高威望的执政官级人物路基乌斯·迪亚德马图斯、监察官级人物盖乌斯·梅特鲁斯、他们的子女、当时正在竞选执政官的昆图斯·梅特鲁斯·内波斯,以及姐妹们的儿子——卢库鲁斯家族、塞尔维里乌斯家族、西庇阿家族的人出面恳求;因为当时有极多的梅特鲁斯家族成员或梅特鲁斯家族女性的子女,为了昆图斯·梅特鲁斯的归来向你们和你们的父辈哀求。
quod si ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis valerent, tamen fili pietas, propinquorum preces, adulescentium squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere potuerunt.
即使他自身的崇高尊严和伟大功绩不足以产生足够的影响,但他儿子的孝顺、亲属的祈祷、年轻人的哀悼之服以及年长者的眼泪,也足以打动罗马人民。
§7nam C. Mari, qui post illos veteres clarissimos consularis, hac vestra patrumque memoria, tertius ante me consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua gloria, dissimilis fuit ratio; non enim ille deprecatione rediit, sed in discessu civium exercitu se armisque revocavit.
因为盖乌斯·马略的情况与之不同,在那些古老而显赫的执政官级人物之后,在你们和你们父辈的记忆中,他是第一个在我之前承受了极不公正命运的执政官级人物,尽管他享有极卓越的荣耀;因为他并非通过恳求而归来,而是在公民离散之际,用军队和武器召回了自己。
at me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina quaedam et inaudita auctoritas atque virtus, fratrisque miserrimi atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a vobis deprecatae sunt.
然而,对于无亲无故、没有任何血缘保护、也没有任何武器或骚乱之恐惧的我,是我的女婿盖乌斯·皮索那某种神圣而前所未闻的威望与美德,以及我那最悲惨也最优秀的弟弟每日的眼泪和哀伤的丧服,向你们乞求而将我召回的。
§8frater erat unus qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum.
唯有我的弟弟一人,用他的丧服吸引你们的目光,用他的哭泣唤醒对我的思念与记忆;市民们,他曾下定决心,如果你们不把我归还给他,他就将遭受同样的命运;他对我的爱如此深厚,以至于他声称,不仅在住所上,甚至在坟墓中,自己都不应该与我分离,这在神法上是不容许的。
pro me praesente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro eodem me absente unius squalorem sordisque vidistis.
当我尚在场时,元老院以及此外的两万人为了我改变了装束;而当我缺席时,你们看到的只是这一个人的哀悼与丧服。
Vnus hic, qui quidem in foro posset esse, mihi pietate filius inventus est, beneficio parens, amore idem qui semper fuit frater.
这唯一一个能够出现在广场上的人,在孝顺上被我视为儿子,在恩惠上被我视为父亲,在爱中则依然是那个一如既往的弟弟。
nam coniugis miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filique parvi desiderium mei lacrimaeque pueriles aut itineribus necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris continebantur.
因为我那悲惨妻子的哀伤与哭泣、我那最优秀的女儿持久的悲痛、以及我那年幼儿子对我的思念和孩子气的眼泪,要么因必要的行程而被限制,要么绝大部分被封闭在屋顶与黑暗之中。
qua re hoc maius est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum sed nobismet ipsis nos reddidistis.
因此,你们对我们的这一功绩更为伟大,因为你们并不是把我们归还给众多的亲属,而是归还给我们自己。
§9sed quem ad modum propinqui, quos ego parare non potui, mihi ad deprecandam calamitatem meam non fuerunt, sic—illud quod mea virtus praestare debuit—adiutores auctores hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt ut longe superiores omnis hac dignitate copiaque superarem.
但是,正如我无法备齐的亲属并未能在我身边为我的灾祸乞求一样,同样——这是我的美德应当表现出来的——为使我复权而提供协助、倡议和鼓励的人是如此之多,以至于在这份尊严和数量上,我远远超越了所有的前人。
numquam de P. Popilio, clarissimo ac fortissimo viro, numquam de Q. Metello, nobilissimo et constantissimo cive, numquam de C. Mario, custode civitatis atque imperi vestri, in senatu mentio facta est.
元老院中从未提及过最显赫、最勇敢的普布里乌斯·波皮里乌斯,从未提及过最高贵、最坚定的公民昆图斯·梅特鲁斯,也从未提及过你们国家与帝国的守护者盖乌斯·马略。
§10tribuniciis superiores illi rogationibus nulla auctoritate senatus sunt restituti, Marius vero non modo non a senatu sed etiam oppresso senatu est restitutus.
那些前人是通过平民保民官的法案在没有元老院任何权威的情况下被复权的;而马略不仅不是通过元老院,甚至是在元老院受到压制的情况下被复权的。
nec rerum gestarum memoria in reditu C. Mari sed exercitus atque arma valuerunt; at de me ut valeret semper senatus flagitavit, ut aliquando proficeret, cum primum licuit, frequentia atque auctoritate perfecit.
在盖乌斯·马略的归来中起作用的,不是对伟业的记忆,而是军队与武器;然而关于我,元老院始终强烈要求使其发挥效力,并在最早可行的时候,以其极高的出席人数与权威完成了这件事,使之最终得以实现。
nullus in eorum reditu motus municipiorum et coloniarum factus est; at me in patriam ter suis decretis Italia cuncta revocavit.
在他们的归来中,自治市和殖民区没有发生任何动静;而意大利全境则三次通过其决议召我回到祖国。
illi inimicis interfectis magna civium caede facta reducti sunt: ego iis a quibus eiectus sum provincias obtinentibus, inimico autem, optimo viro et mitissimo, consule altero consule referente reductus sum, cum is inimicus, qui ad meam perniciem vocem suam communibus hostibus praebuisset, spiritu dumtaxat viveret, re quidem infra omnis mortuos amandatus esset.
他们是在杀死敌人、对公民进行大屠杀之后被带回来的;而我被带回来时,那些将我驱逐出去的人正统治着属州,且虽然其中一位执政官是敌人,但他是一位极优秀且极其温和的人,由另一位执政官提出提案,当时那个为了消灭我而向共同的敌人献声的仇敌仅存一口气,实际上已被贬斥到比所有死者还要底下的境地。

词汇与语法注释

  1. 3non enim pro meo reditu ut pro P. Popili — 在 ut pro P. Popili 中,省略了与主句相同的动词(如 deprecati sunt)以及受 pro 支配的名词(reditus,即 pro reditu Popili),用以对比西塞罗与波皮里乌斯回归时倡议者的多寡。
  2. §7C. Mari... tertius ante me consularis — C. Mari 是修饰主句主语 ratio(情况)的属格。tertius ante me consularis(在我之前第三位执政官级人物)将马略算作在西塞罗之前经历流放与复权的第三位执政官级历史先例(继波皮里乌斯和梅特鲁斯之后)。
  3. §8Vnus hic, qui quidem in foro posset esse — 关系从句 qui... posset 使用虚拟式(表示特征或限制),强调弟弟是当时唯一在法律和事实上能够出现在广场上为西塞罗游说的男性亲属,与受到行动限制的妻子和幼子形成对比。
  4. §10inimico autem, optimo viro et mitissimo, consule altero consule referente — inimico... consule 和 altero consule referente 均为夺格绝对结构。前者表示“虽然其中一位执政官是敌人,却是一位极优秀且温和的人”,后者表示“在另一位执政官提出议案的情况下”。

引用这一段

西塞罗, 归国后对市民的演说 §6-10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi018.humanitext-lat2:6-10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。