Humanitext Reader

西塞罗 · 归国后对市民的演说 §1-5

流放归来的喜悦与对公民的感激

第 1 段,共 5 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗表达了自己从流放中归来的喜悦,指出他的自我奉献之誓已得到了神明和公民的昭雪。他强调,在经历短暂失去后,家人、财产以及祖国的价值变得更加珍贵,并宣称自己对全体罗马人民负有无比巨大的恩情。

§1quod precatus a Iove optimo maximo ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore cum me fortunasque meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi, ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam, sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis gratia suscepissem, ut quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque et universa civitate defigerent,—hoc si animo in vos liberosque vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos Italiamque universam memoria mei misericordia desideriumque teneret: eius devotionis me esse convictum iudicio deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae, confessione inimicorum, beneficio divino immortalique vestro maxime laetor.
市民们,我在为了你们的安全、安宁与和睦而奉献我自己和我的财产时,向至高至善的朱庇特及其他不朽的神明所作的祈求——即,如果我曾将自己的利益置于你们的安全之上,我愿自觉承受永远的刑罚;但如果我之前所做的一切都是为了维护国家,而那场悲惨的离去也是为了你们的安全,从而使邪恶蛮横之徒长期以来对国家和所有善人积聚的仇恨,宁可落在我一人身上,也不要落到任何优秀者和整个国家身上——如果我对你们和你们的孩子怀有这样的心愿,以至于有朝一日,对我的记忆、怜悯和思念能萦绕在你们、元老院列位议员以及整个意大利的心头:那么,我极为高兴的是,由于不朽神明的判决、元老院的见证、意大利的共识、敌人的供认以及你们神圣而不朽的恩惠,我在这份奉献中被判定为是得到了昭雪的。
§2namque, Quirites, etsi nihil est homini magis optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placata omnia fuissent, incredibili quadam et paene divina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptate caruissem.
因为,市民们,虽然对人来说,没有什么比在毫无阻碍的顺境中享有繁荣、稳定且持久的命运更值得期盼的了,然而,如果我的一切过去都是风平浪静、安宁无事的,那么我就会失去我如今凭借你们的恩惠所享受到的、那几乎是神圣且令人难以置信的喜悦之情。
quid dulcius hominum generi ab natura datum est quam sui cuique liberi? mihi vero et propter indulgentiam meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt mea cariores: tamen non tanta voluptate erant suscepti quanta nunc sunt restituti.
自然赋予人类的,还有什么比每个人自己的孩子更甜蜜的呢? 对我而言,无论是因为我的溺爱,还是因为他们卓越的天资,他们都比我的生命更珍贵;然而,当初接纳他们时的喜悦,也远不及如今他们得以归还时的喜悦。
§3nihil cuiquam fuit umquam iucundius quam mihi meus frater: non tam id sentiebam cum fruebar quam tum cum carebam, et postea quam vos me illi et mihi eum reddidistis.
对任何人来说,都没有什么能像我的弟弟对我那样令人愉快:我在享有他陪伴时,并不如在失去他时、以及在你们把他还给我并将我归还给他之后,体会得那般深刻。
res familiaris sua quemque delectat: reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc voluptatis adferunt quam tum incolumes adferebant.
各自的家产让每个人感到快乐:我那些失而复得的其他财产,如今给我带来的快乐,比它们曾经完好无损时带来的还要多。
amicitiae, consuetudines, vicinitates, clientelae, ludi denique et dies festi quid haberent voluptatis carendo magis intellexi quam fruendo.
友谊、交往、邻里关系、庇护关系,乃至竞技会和节日,它们包含着怎样的快乐,我通过失去它们比通过享有它们理解得更为深刻。
§4iam vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia vestra, quamquam mihi semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata inlustriora videntur quam si obscurata non essent.
再说荣誉、尊严、地位、阶层以及你们的恩惠,虽然在我看来它们向来是极为显赫的,但如今它们失而复得,显得比从未被遮蔽时还要更加光彩夺目。
ipsa autem patria, di immortales! dici vix potest quid caritatis, quid voluptatis habeat; quae species Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum, qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humanitas civium, quae rei publicae dignitas, quae vestra maiestas! quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis;
至于祖国本身,不朽的神啊! 简直难以用言语表达它蕴含着怎样的深情与快乐;意大利的这般景象,城镇的这般繁华,各地的这般风貌,这些田野,这些庄稼,这座城市的华美,市民们的人文素养,国家的尊严,以及你们的威严!
sed tamquam bona valetudo iucundior est iis qui e gravi morbo recreati sunt quam qui numquam aegro corpore fuerunt, sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant.
我以前对这一切的享有,不亚于任何人;然而,正如比起从未生过病的人,重病初愈的人更能体会到身体健康的快乐,同样,这一切事物在经历了热切盼望之后,比一直源源不断地享有更让人感到愉悦。
§5quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse, neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram magnitudinem multitudinemque beneficiorum quae in me fratremque meum et liberos nostros contulistis non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit.
那么,我为什么要论述这些呢? 为了什么? 是为了让你们明白,从来没有哪个人拥有如此伟大的雄辩才能,也从未有人拥有如此神圣且令人难以置信的言辞风格,以至于不仅无法用言语来夸大或修饰,甚至连罗列或赶上你们对我、我弟弟以及我们孩子所施予的恩惠之伟大与繁多都无法做到。
A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis natus sum consularis.
正如自然之必然,我是被父母生下来时是弱小的;而我是被你们诞生成为执政官级人物的。
illi mihi fratrem incognitum qualis futurus esset dederunt, vos spectatum et incredibili pietate cognitum reddidistis.
父母给我的弟弟,当时尚不知他未来会成为怎样的人;而你们归还给我的,是一个历经考验、因其令人难以置信的深情而为人所知的弟弟。
rem publicam illis accepi temporibus eam quae paene amissa est, a vobis eam reciperavi quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt.
我从他们手中接过的,是那个在当时几乎沦丧的国家;而我从你们手中收复的,是那个曾经被所有人判定为凭一己之力得以拯救的国家。
di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis.
不朽的神明赐予我孩子,而你们把他们还给了我。
multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus: nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremus.
此外,我们从不朽神明那里得到了许多期盼的事物;但若非出于你们的意愿,我们就会失去神明的一切恩赐。
vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus.
最后,我们曾一步一步逐个获得的、属于你们的荣誉,如今从你们那里一次性全部拥有了,以至于以前我们欠父母多少,欠不朽神明多少,欠你们自己多少,如今这个时候,我们就必须将这一切的总和,全部欠负于整个罗马人民。

词汇与语法注释

  1. 1eius devotionis me esse convictum — convictum 是 convincere(证实、证明其确凿)的被动完成分词。在此处意为“关于那份奉献(devotionis),我被证明是合乎情理的(或誓言已被听允)”。devotionis 是伴随 convictum 的属格,属于表示指控或关联的属格。
  2. 1hoc si animo in vos liberosque vestros fuissem — hoc animo 是性质夺格(ablative of quality),用以描述主语(我)的心境。fuissem 是虚拟式过去完成时,表示与过去事实相反的假设条件。
  3. 4quam si obscurata non essent — 在比较级形容词 inlustriora 之后使用的 quam si... 句型,带有虚拟条件从句(“比起如果它们未曾被遮蔽的话”)。obscurata... essent 采用虚拟式过去完成时,表示与过去事实(实际上曾被短暂遮蔽、失去)相反的假设。
  4. 5natus sum consularis — consularis 作主格补语。字面意思是“我被你们诞生成为执政官级人物”,以此与父母给予他的肉体诞生(“被父母生下来时是弱小的”)进行对比,强调通过公民的支持而获得的政治上的“新生”。

引用这一段

西塞罗, 归国后对市民的演说 §1-5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi018.humanitext-lat2:1-5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。