Humanitext Reader

西塞罗 · 归国后对市民的演说 §11-15

执政官伦图鲁斯的努力与国家的恢复

第 3 段,共 5 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗颂扬了为他的复权而努力的人们,尤其是执政官普布里乌斯·伦图鲁斯及其他政务官的功勋,同时回顾了国家因仇敌的暴力而瘫痪的危机时期,并坚称自己的归来与国家的恢复密不可分。

§11numquam de P. Popilio L. Opimius, fortissimus consul, numquam de Q. Metello non modo C. Marius, qui erat inimicus, sed ne is quidem qui secutus est, M. Antonius, homo eloquentissimus, cum A. Albino conlega senatum aut populum est cohortatus; at pro me superiores consules semper ut referrent flagitati sunt;
极勇敢的执政官卢基乌斯·奥皮米乌斯从未为了普布里乌斯·波皮里乌斯,作为仇敌的盖乌斯·马略也从未为了昆图斯·梅特鲁斯,甚至连继他之后的极雄辩之人马克·安东尼与他的同事奥卢斯·阿尔比努斯一起,也从未为了昆图斯·梅特鲁斯而劝告元老院或人民;然而为了我,前任执政官们始终被强烈要求提出提案。
sed veriti sunt ne gratiae causa facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam capitis receperam;
但他们害怕自己似乎是因为私情而行事,因为其中一位是我的姻亲,而我曾受理了另一位的免受死刑起诉案件。
qui provinciarum foedere infrenati totum illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiae gemitum pertulerunt.
他们因属州的协定而受到束缚,在整整一年里忍受着元老院的抱怨、善人们的哀痛以及意大利的呻吟。
Kalendis vero Ianuariis postea quam orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris imploravit, P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae vitae, fortunae, memoriae, nominis, simul ac de sollemni deorum religione rettulit, nihil humanarum rerum sibi prius quam de me agendum iudicavit.
然而,在元月一日,在孤立无援的国家像向合法监护人那样哀求执政官的信义之后,执政官普布里乌斯·伦图鲁斯——我们生命、命运、记忆和名声的父母、神明和救主——一就神明的庄严宗教事务提出提案,便认为在人间事务中,没有什么比关于我的事情更需要他优先处理的了。
§12atque eo die confecta res esset, nisi is tribunus plebis quem ego maximis beneficiis quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi eum summi viri orarent, et Cn. Oppius socer, optimus vir, ad pedes flens iaceret, noctem sibi ad deliberandum postulasset; quae deliberatio non in reddenda, quem ad modum non nulli arbitrabantur, sed, ut patefactum est, in augenda mercede consumpta est.
而且在当天,事情本可以解决,如果那位我曾在担任执政官时以极大恩惠提拔为财务官的平民保民官,在整个阶层和许多最高尚的人都在恳求他,且他的岳父格奈乌斯·奥皮乌斯——一位极优秀的人——流着泪跪倒在他脚下时,没有为自己要求一个晚上的时间来考虑的话;而这段考虑的时间,并没有像一些人所认为的那样用于回报恩惠,而是如后来所显露的,被消耗在增加他的贿赂上。
postea res acta est in senatu alia nulla: cum variis rationibus impediretur, voluntate tamen perspecta senatus, causa ad vos mense Ianuario deferebatur.
此后,元老院没有处理其他任何事务;尽管由于各种方式受到阻碍,然而在看清元老院的意愿之后,案件于一月份被提交给你们。
hic tantum interfuit inter me et inimicos meos.
在这点上,我和我的仇敌之间有着如此巨大的差别。
§13ego, cum homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique vidissem, cum intellegerem veteres ad spem caedis Catilinae copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines, cuius partis nos vel principes numerabamur, partim quod mihi inviderent, partim quod sibi timerent, aut proditores esse aut desertores salutis meae, cum duo consules empti pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent, cum egestatem avaritiam libidines suas viderent expleri non posse nisi me constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus equitesque Romani flere pro me ac mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum omnibus foedera reconciliationesque gratiarum sanguine meo sancirentur, cum omnes boni non recusarent quin vel pro me vel mecum perirent, armis decertare pro mea salute nolui, quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae fore putavi.
当我看到人们在奥里略审判台前公开被招募并编入百人队时,当我理解到喀提林的旧部为了屠杀的希望而被重新召集时,当我看到那部分人——我们甚至被列为该部分首领的人——中,有人因为嫉妒我,有人因为害怕自己,而成为我人身安全的背叛者或抛弃者时,当两位被属州协定收买的执政官将自己作为首领拱手让给国家的敌人时,当他们看到除非将受束缚的我交给国内的敌人,否则他们自己的匮乏、贪婪和欲望就无法得到满足时,当元老院和罗马骑士被布告和命令禁止为我哭泣以及换上丧服向你们哀求时,当所有属州的协定、当所有与所有人的盟约及和解都用我的鲜血来批准时,当所有善人们都不拒绝为了我或与我一起牺牲时,我不愿为了我的人身安全用武器决战,因为我认为,无论是胜利还是失败,对国家来说都将是悲哀的。
§14at inimici mei, mense Ianuario cum de me ageretur, corporibus civium trucidatis flumine sanguinis meum reditum intercludendum putaverunt.
但在一月份审议关于我的事务时,我的仇敌们却认为,在屠杀了公民的身体之后,应当用血流成河来阻断我的归来。
itaque, dum ego absum, eam rem publicam habuistis ut aeque me atque illam restituendam putaretis.
因此,在我缺席期间,你们维持了这样一个国家,以至于你们认为它应当与我一同得到复权。
ego autem in qua civitate nihil valeret senatus, omnis esset impunitas, nulla iudicia, vis et ferrum in foro versaretur, cum privati parietum se praesidio non legum tuerentur, tribuni plebis vobis inspectantibus vulnerarentur, ad magistratuum domos cum ferro et facibus iretur, consulis fasces frangerentur, deorum immortalium templa incenderentur, rem publicam esse nullam putavi.
然而,在这样一个元老院毫无权力、一切皆可免受惩罚、没有审判、广场上充斥着暴力与铁器、私人靠墙壁的保护而非法律的保护来自卫、平民保民官在你们众目睽睽之下被刺伤、人们手持铁器和火把前往长官的住所、执政官的权标被砸碎、不朽神明的神殿被焚烧的城邦中,我认为根本不存在国家。
itaque neque re publica exterminata mihi locum in hac urbe esse duxi, nec, si illa restitueretur, dubitavi quin me secum ipsa reduceret.
因此,既在国家被驱逐时我认为在这座城市里没有我的容身之地,也不在国家得到恢复时怀疑它会亲自带我一同归来。
§15an ego, cum mihi esset exploratissimum P. Lentulum proximo anno consulem futurum, qui illis ipsis rei publicae periculosissimis temporibus aedilis curulis me consule omnium meorum consiliorum particeps periculorumque socius fuisset, dubitarem quin is me confectum consularibus vulneribus consulari medicina ad salutem reduceret? hoc duce, conlega autem eius, clementissimo atque optimo viro, primo non adversante, post etiam adiuvante, reliqui magistratus paene omnes fuerunt defensores salutis meae;
当我已经极其确信普布里乌斯·伦图鲁斯明年将担任执政官时——在国家最危险的那些时期,他作为轿式市政官,在我担任执政官期间,曾是我所有计划的参与者和危险中的伙伴——难道我还会怀疑他会用执政官的治疗方法,将因执政官所造成的伤害而精疲力竭的我带回安全之地吗?
ex quibus excellenti animo virtute auctoritate praesidio copiis T. Annius et P. Sestius praestanti in me benivolentia et divino studio exstiterunt;
在他的领导下,而他的同事——一位极其温和而优秀的人——起初不反对、后来甚至予以协助,几乎所有其他长官都成了我安全的捍卫者;其中,提图斯·安尼乌斯和普布里乌斯·塞斯提乌斯以杰出的胸怀、美德、威望、保护和军队,对我展现出卓越的好意和神圣的热忱。
eodemque P. Lentulo auctore et pariter referente conlega frequentissimus senatus, uno dissentiente, nullo intercedente, dignitatem meam quibus potuit verbis amplissimis ornavit, salutem vobis municipiis coloniis omnibus commendavit.
在同一位普布里乌斯·伦图鲁斯的倡议下,且其同事同样提出提案的情况下,人数极多的元老院仅有一人反对、无人干预,用尽可能最宽宏的措辞装饰了我的尊严,并将我的安全推荐给你们以及所有的自治市和殖民区。

词汇与语法注释

  1. 11numquam de P. Popilio L. Opimius... cohortatus — 在语法上,虽然句中存在多个主语(L. Opimius 和 M. Antonius),但动词 cohortatus [est] 采用语法吸引的形式,在阴阳性及单复数上与最接近它的最后一个主语(M. Antonius)保持一致。
  2. 11veriti sunt ne — 这是紧随在表示害怕的动词 vereri 之后的 ne 从句,表示肯定的担忧,意为“唯恐/害怕……”。
  3. 12confecta res esset, nisi... postulasset — 这是一个表示与过去事实相反的虚拟条件句,在主句(confecta res esset)和条件从句(postulasset)中均使用了虚拟式过去完成时。
  4. 13ego, cum... — 这个长句的结构由一系列表示时间或情况的 cum 从句(vidissem, intellegerem, viderem, tradidissent, viderent, vetarentur, sancirentur, non recusarent)多层叠加而成,最终收束于句末的主句 armis decertare... nolui。主语 ego 经历多个说明情况的从句后,才引出主动词 nolui,属于典型的离隔构文。
  5. 15dubitarem quin is me... reduceret — dubitarem 是修辞性疑问句中使用的未完成过去时虚拟式(设问虚拟式)。在含有否定意味的表示怀疑的动词 dubitare 之后,引入了 quin + 虚拟式的从句。

引用这一段

西塞罗, 归国后对市民的演说 §11-15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi018.humanitext-lat2:11-15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。