Humanitext Reader

西塞罗 · 归国后对市民的演说 §16-19

庞培等人的支持与对市民的忠诚誓言

第 4 段,共 5 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗叙述了庞培及其他政要如何为他的归来向人民哀求,提及盖利乌斯对其执政官功绩的见证,并向罗马人民誓言效忠,表明自己坚贞不屈的精神。

§16ita me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, consules, praetores, tribuni plebis, senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata est, denique omnes qui vestris maximis beneficiis honoribusque sunt ornati, producti ad vos ab eodem, non solum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum auctores testes laudatores fuerunt.
因此,执政官、法务官、平民保民官、元老院以及整个意大利,始终为了我这个失去了亲属、没有任何血缘保护的人,向你们哀求;最后,所有被你们的最大恩惠和荣誉所装饰的人,被他带到你们面前,不仅劝告你们保护我,而且还成了我所做之事的倡议者、见证者和赞美者。
quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute sapientia gloria princeps: qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit quae universae rei publicae, salutem, otium, dignitatem.
其中在劝告你们和向你们哀求的人中,首领是格奈乌斯·庞培,他是所有现在、过去和未来的人中,在美德、智慧和荣耀上都首屈一指的人:他独自一人,向我这唯一的私交朋友,赐予了与他赐予整个国家完全相同的东西:安全、闲暇和尊严。
cuius oratio fuit, quem ad modum accepi, tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem publicam esse servatam, causamque meam cum communi salute coniunxit, hortatusque est ut auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis; tum me in perorando posuit vos rogari a senatu, rogari ab equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam obsecravit.
据我所知,他的演讲分为三个部分:第一,他向你们说明,国家是通过我的计谋而得以拯救的,并将我的案件与共同的安全联系在一起,并劝告你们捍卫元老院的权威、城邦的状况以及一位有功公民的命运;接着,在演说结束时,他指出关于我,元老院在向你们哀求,罗马骑士在向你们哀求,整个意大利都在向你们哀求;最后,他自己不仅为了我的安全向你们哀求,甚至还恳求你们。
§17huic ego homini, Quirites, tantum debeo quantum hominem homini debere vix fas est.
市民们,我对这位人士的亏欠之深,几乎是人对人所不容许亏欠的。
huius consilia, P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti me in eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis quibus conlocaratis reposuistis.
你们遵循他的计划、普布里乌斯·伦图鲁斯的意见以及元老院的权威,用你们曾安置我的相同百人队,将我恢复到我曾因你们的恩惠而处于的那个地位。
eodem tempore audistis eodem ex loco summos viros, ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnis consularis, omnis praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me unum rem publicam conservatam esse constaret.
在同一时间,你们从同一个地方听到最高尚的人们、最体面和最显赫的人物、国家的首领们,所有的前执政官、所有的前法务官都在说同样的话,以至于通过所有人的见证,显而易见,国家仅是通过我一人而得以保存的。
itaque cum P. Servilius, gravissimus vir et ornatissimus civis, dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam ceteri.
因此,当最庄重的男子和最体面的公民普布里乌斯·塞尔维里乌斯说,由于我的努力,国家得以完好无损地移交给接下来的政务官时,其余的人也表达了相同的意见。
sed audistis eo tempore clarissimi viri non solum auctoritatem, sed etiam testimonium, L. Gelli: qui quia suam classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit, dixit in contione vestrum, si ego consul cum fui non fuissem, rem publicam funditus interituram fuisse.
但你们在那个时候不仅听到了最显赫的人物卢基乌斯·盖利乌斯的权威,而且还听到了他的见证:他因为几乎察觉到自己的舰队遭到攻击,并伴随着巨大的个人危险,于是在你们的集会上说,如果在我担任执政官时我不在场,国家就会彻底灭亡。
§18en ego tot testimoniis, Quirites, hac auctoritate senatus, tanta consensione Italiae, tanto studio bonorum omnium, causam agente P. Lentulo, consentientibus ceteris magistratibus, deprecante Cn. Pompeio, omnibus hominibus faventibus, dis denique immortalibus frugum ubertate copia vilitate reditum meum comprobantibus, mihi meis rei publicae restitutus, tantum vobis quantum facere possum, Quirites, pollicebor: primum, qua sanctissimi homines pietate erga deos immortalis esse soleant, eadem me erga populum Romanum semper fore, numenque vestrum aeque mihi grave et sanctum ac deorum immortalium in omni vita futurum: deinde, quoniam me in civitatem res publica ipsa reduxit, nullo me loco rei publicae defuturum.
看啊,市民们,在如此多的见证、元老院的这一权威、意大利的如此一致、所有善人们的如此热忱之下,在普布里乌斯·伦图鲁斯推进此案、其余政务官表示同意、格奈乌斯·庞培进行哀求、所有人都表示支持的情况下,最后,不朽的神明通过作物的丰收、富足和低廉的价格来批准我的归来,我被恢复给自己、我的亲人和国家,市民们,我将向你们保证我所能做到的最大限度:第一,最圣洁的人们对不朽的神明通常怀有什么样的虔敬,我对罗马人民也始终怀有什么样的虔敬,并且在我的整个人生中,你们的威能对我来说将与不朽神明的威能同样庄重和神圣;第二,既然国家自身将我带回了城邦,我将在国家的任何地方都不缺席。
§19quod si quis existimat me aut voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto, vehementer errat.
但如果有人认为我的意志被改变了,或者我的美德被削弱了,或者我的精神被挫败了,那他就大错特错了。
mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum hominum furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit: quod viro forti adimi non potest, id omne manet et permanebit.
暴力、不义以及恶人们的疯狂能够从我身上夺走的东西,它们已经强夺、夺去并四散了;但那不能从勇敢者身上被剥夺的东西,这一切都留存着,并将永远留存。
vidi ego fortissimum virum, municipem meum, C. Marium,—quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate non solum cum iis qui haec delere voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit,—eum tamen vidi, cum esset summa senectute, non modo non infracto animo propter magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renovato.
我看到了那位最勇敢的人,我的同乡盖乌斯·马略——因为我们似乎由于某种命运的必然性,不仅要与那些想要毁灭这些事物的人作战,还要与命运作战——然而我看到他,尽管他已处于极高的高龄,他的精神不仅没有因灾难的巨大而受挫,反而得到了加强和重塑。

词汇与语法注释

  1. §16me in perorando posuit vos rogari — posuit 意为“主张/指出”,引导带对格的夺格(ACI)结构,其中对格主语为 vos,不定式为被动语态的 rogari。直译为“他指出你们(公民)正受到元老院的哀求”,意指元老院为了西塞罗的归来而向公民们恳求。
  2. §17suam classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit — adtemptatam 是修饰 classem 的完成时被动分词,意为“受到攻击”或“受到诱惑(叛变)”。与 paene sensit(“几乎察觉到”)及 magno cum suo periculo(“伴随着个人的巨大危险”)连用,表示盖利乌斯切实感受到,当时自己的舰队险些遭到颠覆,这对他而言是极大的危险。
  3. §18mihi meis rei publicae restitutus — 三个与格 mihi(给我自己)、meis(给我的亲人)和 rei publicae(给国家)并列,均受被动分词 restitutus(“被恢复/复权”)支配。这种结构强调了西塞罗的回归在个人、家庭和国家三个层面上都得到了完全的实现。
  4. §19nobis ... belligerandum fuit — belligerandum fuit 是动形词(gerundive)的无人称被动用法,表示必要性或义务,行为主体由与格 nobis 表示(意为“我们必须作战”)。

引用这一段

西塞罗, 归国后对市民的演说 §16-19. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi018.humanitext-lat2:16-19

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。