Humanitext Reader

西塞罗 · 归国后对市民的演说 §20-25

与马略的对比及复仇与报恩的誓言

第 5 段,共 5 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗将自己与归来的盖乌斯·马略那不屈不挠的精神相比,发誓不用武力而用言语向敌人复仇。在宣告将如何向伤害他的四类人复仇的同时,他更加强调对罗马人民永恒的感激与效忠。

§20quem egomet dicere audivi tum se fuisse miserum cum careret patria quam obsidione liberavisset, cum sua bona possideri ab inimicis ac diripi audiret, cum adulescentem filium videret eiusdem socium calamitatis, cum in paludibus demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac vitam suam conservaret, cum parva navicula pervectus in Africam, quibus regna ipse dederat, ad eos inops supplexque venisset: reciperata vero sua dignitate se non commissurum ut, cum ea quae amiserat sibi restituta essent, virtutem animi non haberet quam numquam perdidisset.
我亲耳听他自己说过,当他失去那曾被他从包围中解放出来的祖国时,当他听说自己的财产被敌人占有并洗劫时,当他看到年轻的儿子成为同一灾难的同伴时,当他沉没在沼泽中、依靠明图尔奈人的聚集和怜悯才保住身体和生命时,以及当他乘着小船渡海到非洲、贫困而又作为恳求者来到那些他曾亲自赐予王权的人面前时,在那些时刻他是痛苦的;然而,一旦恢复了尊严,他决不容许在失去的东西被归还给自己时,自己却不拥有那从未失去的精神美德。
sed hoc inter me atque illum interest, quod ille, qua re plurimum potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est, armis, ego qua consuevi utar oratione, quoniam illi arti in bello ac seditione locus est, huic in pace atque otio.
但是,在我与他之间有这样一个区别:他用自己最强有力的手段,即武器,报复了他的敌人;而我将使用我所习惯的言说,因为前者的技术在战争和内乱中有其位置,而后者的技术则在和平与闲暇中。
§21quamquam ille animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat, ego de ipsis amicis tantum quantum mihi res publica permittit cogitabo.
尽管他怀着愤怒的心,除了报复敌人之外什么也不做,但我对朋友们自身的考虑,将仅限于国家所允许我的程度。
denique, Quirites, quoniam me quattuor omnino hominum genera violarunt, unum eorum qui odio rei publicae, quod eam ipsis invitis conservaram, inimicissimi mihi fuerunt, alterum, qui per simulationem amicitiae nefarie me prodiderunt, tertium, qui cum propter inertiam suam eadem adsequi non possent, inviderunt laudi et dignitati meae, quartum, qui cum custodes rei publicae esse deberent, salutem meam, statum civitatis, dignitatem eius imperi quod erat penes ipsos vendiderunt: sic ulciscar facinora singula, quem ad modum a quibusque sum provocatus, malos civis rem publicam bene gerendo, perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo, invidos virtuti et gloriae serviendo, mercatores provinciarum revocando domum atque ab iis provinciarum rationem repetendo.
总之,市民们,既然总共有四类人伤害了我——第一类是那些出于对国家的仇恨(因为我违背他们的意愿保存了国家)而对我极度敌视的人;第二类是那些假借友谊之名邪恶地背叛了我的人;第三类是那些由于自己的怠惰而无法取得相同成就、从而嫉妒我的名声和尊严的人;第四类是那些本应是国家的守护者、却出卖了我的安全、城邦的状况以及他们手中所掌握的帝国的尊严的人——我将这样报复每一桩罪行,正如我被每一类人所挑衅的那样:通过治理好国家来报复恶劣的公民,通过不相信任何事并防范一切来报复不义的朋友,通过服务于美德和荣耀来报复嫉妒者,通过将省份的倒卖者召回国内并向他们追究省份账目的责任来报复他们。
§22quamquam mihi, Quirites, maiori curae est quem ad modum vobis, qui de me estis optime meriti, gratiam referam quam quem ad modum inimicorum iniurias crudelitatemque persequar.
尽管对我来说,市民们,如何向对我恩重如山的你们报恩,比如何追究敌人的伤害和残酷更令我挂念。
etenim ulciscendae iniuriae facilior ratio est quam benefici remunerandi, propterea quod superiorem esse contra improbos minus est negoti quam bonis exaequari.
因为报复伤害的途径比回报恩惠的途径更为容易,因为对抗恶人而占据上风,比与善人并驾齐驱要省事得多。
tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis quam optime meritis referre quod debeas.
再者,向恶待者偿还你所欠的,甚至不像向极好待你者偿还那样必要。
§23odium vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicae communique utilitate deponi vel difficultate ulciscendi contineri vel vetustate sedari; bene meritos ne colas, nec exorari fas est, neque id rei publicae remittere utique necesse est; neque est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore et die memoriam benefici definire.
仇恨既可以通过祈求来缓解,也可以因国家时局和共同利益而放弃,或者因报复的困难而被克制,或者因时间的久远而平息;但不去款待有功之人,既不容许通过恳求来开脱,国家也绝无必要免除这一义务;既没有困难的借口,用时间和日子来限定对恩惠的记忆也是不公正的。
postremo qui in ulciscendo remissior fuit, in eo consilium aperte laudatur; at gravissime vituperatur qui in tantis beneficiis quanta vos in me contulistis remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod ipsum grave est, verum etiam impius appelletur necesse est.
最后,在报复中较为宽大的人,其理智会公开受到赞扬;但在回报你们赐予我的如此巨大恩惠时较为迟缓的人,则会受到最严厉的谴责,他不仅必须被称为忘恩负义(这本身就很严重),而且甚至必须被称为不虔敬。
atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae debitae, propterea quod pecuniam qui retinet non dissolvit, qui reddidit non habet: gratiam et qui rettulit habet, et qui habet dissolvit.
而且在履行义务时,其道理不同于所欠的钱财,因为保留钱财的人没有偿还,而归还了钱财的人就不再拥有它;但对于恩德,回报了的人仍然拥有它,而拥有它的人也就偿还了它。
§24quapropter memoriam vestri benefici colam benivolentia sempiterna, nec tantum dum anima exspirabo mea, sed etiam cum me vita defecerit, illa monumenta vestri in me benefici permanebunt.
因此,我将以永远的好意珍视对你们恩惠的记忆,不仅在我吐出最后一口气的时候,而且即使当我的生命衰竭之后,你们对我恩惠的那些纪念碑仍将永远留存。
in referenda autem gratia hoc vobis repromitto semperque praestabo, mihi neque in consiliis de re publica capiendis diligentiam neque in periculis a re publica propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica laedendis libertatem nec in perferendo labore industriam nec in vestris commodis augendis grati animi benivolentiam defuturam.
而在回报恩德方面,我向你们重新保证并始终践行:在为国家出谋划策时我绝不缺乏勤勉,在为国家驱除危险时绝不缺乏勇气,在坦率提出意见时绝不缺乏忠诚,在为了国家而损害人们的好感时绝不缺乏自由,在承受劳苦时绝不缺乏勤奋,在增加你们的利益时也绝不缺乏感恩之心的好意。
§25atque haec cura, Quirites, erit infixa animo meo sempiterna, ut cum vobis, qui apud me deorum immortalium vim et numen tenetis, tum posteris vestris cunctisque gentibus dignissimus ea civitate videar quae suam dignitatem non posse se tenere, nisi me reciperasset, cunctis suffragiis iudicavit.
市民们,这一挂念将永远铭刻在我的心中,以便在你们——对我而言掌握着不朽神明之威能和神格的你们——以及你们的子孙和万民面前,我显得最配得上那个城邦,那个通过所有选票判定:除非收回我,否则它无法保持自身尊严的城邦。

词汇与语法注释

  1. §20se non commissurum ut — 短语 committere ut 意为“招致……的局面”或“容许……”。此处是延续了本节开头主句动词 audivi 所引导的间接引语(“对格加不定式”结构)。se 指代马略,表达了他的决心:一旦失去的东西得以归还,他决不容许自己缺乏精神的美德。
  2. §21odio rei publicae, quod eam ipsis invitis conservaram — odio 是原因夺格,而 rei publicae 是宾格性属格(“对国家的仇恨”)。ipsis invitis 是由代词和形容词构成的夺格绝对结构,意为“违背他们的意愿”(字面意为“他们不愿意”)。quod 引导的从句解释了他们产生仇恨的原因,即西塞罗拯救了国家。
  3. §22mihi... maiori curae est — 这是一个双与格结构,结合了表示目的/结果的 predicate dative maiori curae(“作为更大的挂念/关切”)和表示关系/行为者的 dative of reference mihi(“对我而言”)。est 的主语是引导间接疑问的从句 quem ad modum... gratiam referam(“如何报恩”)。
  4. §23bene meritos ne colas — 虚拟式现在时第二人称单数形式 colas 与否定词 ne 连用,表示对一般人(“一个人不应该……”)的禁止或劝诫。bene meritos 指“有功之人”。
  5. §23gratiam et qui rettulit habet, et qui habet dissolvit — 西塞罗关于恩德(gratia)的著名悖论。与金钱债务(保留的人没有偿还,归还的人不再拥有)不同,在恩德方面,回报了(rettulit)的人依然在心中拥有(habet)它,而在心中拥有(habet)它的人也就因此偿还了(dissolvit)债务(即心怀感激本身就是一种报恩)。

引用这一段

西塞罗, 归国后对市民的演说 §20-25. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi018.humanitext-lat2:20-25

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。