§11census nostros requiris.
你要求查看我们的国税调查记录。
scilicet; est enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse, superioribus cum eodem quaestore fuisse in Asia, primis Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam.
诚然,因为世人皆不知:在最近一届审查官任期内,此人正随同极显赫的统帅L.卢库鲁斯在军中;在上一届审查官任期内,他作为财务官随同同一人在亚洲;而在最早的朱利乌斯和克拉苏任期内,国民没有任何部分被登记。
sed, quoniam census non ius civitatis confirmat ac tantum modo indicat eum qui sit census ita se iam tum gessisse, pro cive, eis temporibus is quem tu criminaris ne ipsius quidem iudicio in civium Romanorum iure esse versatum et testamentum saepe fecit nostris legibus, et adiit hereditates civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule.
但是,既然国税调查并不确立公民权,而仅仅表明被登记的人在当时已经像一个公民那样行事,那么在那些时期,你所指控的这个人,甚至在他自己的判断中,都绝非没有置身于罗马公民的权利之中——他不仅经常按照我们的法律立下遗嘱,继承了罗马公民的遗产,而且还被前执政官L.卢库鲁斯作为获益者上报给国库。
quaere argumenta, si quae potes; numquam enim hic neque suo neque amicorum iudicio revincetur.
如果你能找到任何论据,就去寻找吧;因为无论是根据他自己的判断,还是根据他朋友们的判断,此人都绝不会被驳倒。
§12quaeres a nobis, Gratti, cur tanto opere hoc homine delectemur.
格拉提乌斯,你会问我们,为什么我们对这个人如此喜爱。
quia suppeditat nobis ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant.
因为他为我们提供了一个场所,使我们的心灵能从这法庭的喧嚣中得到休整,使我们因争吵而疲惫的耳朵得以休息。
an tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? ego vero fateor me his studiis esse deditum.
难道你认为,如果我们不用学问来陶冶我们的心灵,我们每天在如此繁杂的事务中所说的话能对应付得来,或者,如果我们不用这同一门学问来放松心灵,我们的心灵能承受如此巨大的紧张吗? 我确实承认我沉湎于这些研究。
ceteros pudeat, si qui ita se litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre; me autem quid pudeat qui tot annos ita vivo, iudices, ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocarit aut denique somnus retardarit?
至于其他人,如果有谁把自己埋首于书本中,以至于不能从中为共同利益带来任何好处,也不能将任何东西呈现在世人面前和日光之下,那就让他们感到羞愧吧;但裁判员们,我有什么可羞愧的呢? 这么多年来,我一直这样生活,以至于没有任何人的危机或利益曾让我的闲暇使我分心,也未曾因享乐而被唤走,甚至未曾因睡眠而延误。
§13qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? atque id eo mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque est in me, numquam amicorum periculis defuit.
因此,究竟有谁能谴责我,或者有谁能理直气壮地对我有怨言呢? 如果我把自己用于重新从事这些研究的时间,仅仅等同于他人用于处理自己的私人事务、庆祝节日集会、进行其他娱乐以及身心休息的时间,等同于他人用于漫长宴席、甚至骰子和球戏的时间。 而且,这一点更应该被允许,因为通过这些研究,这种辩论的力量和能力也得以增长,无论它在我身上有多少,它从未在朋友面临危险时缺席。
quae si cui levior videtur, illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio.
如果这在某些人看来有些微不足道,那么我确实清楚自己是从什么源头汲取那些最崇高之物的。
§14nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adulescentia suasissem nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsili parvi esse ducenda, numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem.
因为,如果我不是从年轻时起,通过许多人的教导和大量的文学作品使自己确信:人生中除了荣誉和正直之外,没有什么是值得极力追求的,而在追求这两者的过程中,身体的一切痛苦、死亡和流放的一切危险都应被看作微不足道,那么为了你们的安全,我绝不会把自己投身于如此多、如此伟大的冲突以及这些堕落之徒每日的攻击之中。
sed pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet.
然而,所有的书籍、智者的言论、以及古老的历史都充满了先例;如果文学的光芒不照亮它们,它们都将躺在黑暗之中。
quam multas nobis imagines non solum ad intuendum verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt! quas ego mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam.
希腊和拉天的作家们,为我们留下了多少极其勇敢的男子描绘出的肖像,不仅供我们瞻仰,而且供我们效仿! 我在管理国家时,总是把这些肖像放在自己面前,通过对这些杰出人物的思索来塑造我自己的心灵和精神。
§15quaeret quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?' difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quid respondeam.
有人会问:“那么,那些美德被记录在文学中的极其伟大的人物本身,是否接受过你用赞美之词极力推崇的那种学问的熏陶呢? ”要对所有人确证这一点是困难的,但我要如何回答却是确定无疑的。
ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam.
我承认,许多人没有受过学问的熏陶,却拥有卓越的心灵和美德,并凭借其近乎神圣的天性资质,依靠自己而表现得既节制又庄重;我还补充一点:在获得赞誉和美德方面,没有学问的天性比没有天性的学问更频繁地发挥作用。
atque idem ego hoc contendo, cum ad naturam eximiam et inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.
而同样是我,还主张这一点:当非凡而杰出的天性加上学问的某种理性和塑造时,那么某种难以名状的、极美妙且独一无二的东西就往往会产生。