Humanitext Reader

西塞罗 · 为阿基亚斯辩护 §1-5

对阿尔基亚斯的谢意与文学式开篇

第 1 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗表达了对诗人阿尔基亚斯的感激之情,认为他是自己雄辩术的启蒙者,请求允许在法庭上使用一种不寻常的文学风格,并开始叙述阿尔基亚斯非凡的才华以及他在罗马精英阶层中受到热烈欢迎的经历。

§1si quid est in me ingeni, iudices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet.
陪审员们,如果在我身上有任何才能——我深知它是多么微不足道——,或者如果有任何辩论的锻炼——我并不否认自己在此道中有着中等的造诣——,或者如果我有任何源于最优秀学艺的研究和训练的理论知识——我承认我一生的任何时期都没有远离过它——,那么,对于所有这些事物,阿乌鲁斯·利基尼乌斯尤其有权几乎以其自身的名义,要求我给予回报。
nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse.
因为,只要我的心灵能够最遥远地回顾过去的时间,并回忆起童年最古老的记忆,从那一刻起,我就看到此人是我开始和步入这些研究道路的主要引导者。
quod si haec vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus.
如果这声音因他的鼓励和教导而塑造,曾几何时拯救了若干人,那么,我们从他那里得到了使我们能够帮助并挽救他人的力量,我们就必须竭尽全力,向他本人提供帮助和救助。
§2ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus.
为了不让任何人因为他有另一种才能,而没有这种辩论的技巧或训练,从而对我们这样说话感到惊奇,我们自己也从未完全仅仅致力于这一种研究。
etenim omnes artes quae ad humanitatem pertinent habent quoddam commune vinclum et quasi cognatione quadam inter se continentur.
事实上,所有与人文有关的艺术都有一种共同的纽带,并且通过某种亲缘关系彼此结合在一起。
§3sed ne cui vestrum mirum esse videatur, me in quaestione legitima et in iudicio publico, cum res agatur apud praetorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos iudices, tanto conventu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi quod non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi sermone abhorreat, quaeso a vobis ut in hac causa mihi detis hanc veniam accommodatam huic reo, vobis, quem ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in eius modi persona quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque tractata est uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi.
但是,为了不让你们中的任何人觉得奇怪——在合法的调查和公审中,当案件在罗马人民的法官、一位极优秀的男子面前,以及在最严厉的陪审员面前,在如此众多的人群和聚集面前审理时,我使用了这种不仅与法庭的惯例相悖,而且与广场的日常言论不符的辩论风格——我请求你们,在这一案件中,给予我这个适合被告的、且我希望不会给你们带来麻烦的优待,即允许我,代表一位杰出的诗人及博学之人说话时,在这些极有教养的人群聚集面前,在你们的人文关怀下,最后在这位法官主持审判时,更自由地谈论人文与文学的研究,并以这种因闲暇和研究而极少涉及法庭与危险的身份(角色),使用一种几乎全新且不寻常的辩论风格。
§4quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium verum etiam, si non esset, putetis asciscendum fuisse.
如果我感到这已被你们准许和让步,我必定会做到让你们认为,这位阿乌鲁斯·利基尼乌斯不仅不应该被排除在公民人数之外(因为他本就是公民),而且即使他不是公民,也应该被接纳。
nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae— nam ibi natus est loco nobili—celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria coepit.
因为阿尔基亚斯一旦告别了童年,离开了那些通常用于塑造儿童时期人文素养的学艺,他就致力于写作的研究,首先是在安提阿——他出生于那里的名门望族——那曾是一座繁荣富庶、充满博学之士和自由学艺的著名城市,他很快在才华的声誉上开始超越所有人。
post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia sic eius adventus celebrabantur ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret.
此后,在亚洲的其他地区以及整个希腊,他的到来都受到如此热烈的欢迎,以至于人们对他的期待超过了他才华的名声,而他本人的到来和赞叹又超过了人们的期待。
§5erat Italia tum plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur.
当时意大利充满了希腊的艺术和学科,这些研究当时在拉提乌姆也比现在在那些相同的城镇中更积极地被培养,在罗马这里,也由于国家太平而未被忽视。
itaque hunc et Tarentini et Locrenses et Regini et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid de ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt.
因此,塔连图姆人、洛克里人、雷吉乌姆人和那不勒斯人都授予他公民权和其他奖励,所有能对才能做出判断的人,都认为他值得结识并热情款待。
hac tanta celebritate famae cum esset iam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo.
由于他的名声如此显赫,甚至未曾谋面的人也早已知晓他,他在马略和卡图路斯担任执政官时来到了罗马。
nactus est primum consules eos quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset.
他首先遇到了这样两位执政官,其中一位(马略)能提供最伟大的业绩以供书写,另一位(卡图路斯)不仅能提供业绩,还能提供兴趣和鉴赏力。
statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam receperunt.
紧接着,卢库鲁斯一家在他还穿着童子宽边紫红袍(即还很年轻)的时候,就将他迎入家中。
dedit etiam hoc non solum lumen ingeni ac litterarum verum etiam naturae atque virtutis ut domus, quae huius adulescentiae prima favit, eadem esset familiarissima senectuti.
这不仅展现了他的才华与文学之光,也展现了他的本性与美德,使得那个在他年轻时首先庇护他的家庭,同样成为他老年时最亲近的家庭。

词汇与语法注释

  1. §1si quid est in me ingeni — ingeni 是修饰中性单数代名词 quid 的部分属格。在插入性的关系从句 quod sentio quam sit exiguum(我深知它是多么微不足道)中,quod 是指向 ingeni(或整个 quid ingeni)的中性单数宾格关系代词,它并不是 sentio 的直接宾语,而是起到连接后接间接疑问从句的作用。
  2. §2ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur — 句首由 ne 引导的从句并非独立的否定命令,而是修饰主句 ne nos quidem... dediti fuimus 的目的/预防状语从句(“为了不让任何人感到惊奇”)。这是西塞罗演说中常用的预防性结构,旨在预先打消听众的疑虑或批评。
  3. §3sed ne cui vestrum mirum esse videatur — 这个极长句子的主干是 quaeso a vobis ut... mihi detis hanc veniam... ut... patiamini(我请求你们给予我……这样的优待……允许我……)。开头的 ne cui... videatur(为了不让你们中的任何人觉得奇怪)是修饰主句动词 quaeso 的目的状语从句,其中的“对格 + 不定式”结构 me... uti(我使用……)是无人称动词短语 mirum esse videatur 的逻辑主语。
  4. §4si non esset, putetis asciscendum fuisse — 针对虚拟语气过去时条件句 si non esset(即使他不是公民),其归结从句位于结果从句的宾语从句中(作为 putetis 的宾语,即“对格 + 不定式”结构),因此变为了“动形容词 + fuisse”的形式(asciscendum fuisse)。在直接引语中,这相当于 asciscendus erat 或 asciscendus esset(本应该被接纳)。
  5. §5Mario consule et Catulo — 由于动词 esse 没有现在分词,这里采用名词直接并列的“夺格独立结构”。这是当时罗马纪年(以执政官之名)的常用表达,意为“在马略和卡图路斯担任执政官的时候”(公元前95年)。

引用这一段

西塞罗, 为阿基亚斯辩护 §1-5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.humanitext-lat2:1-5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。