Humanitext Reader

西塞罗 · 为阿基亚斯辩护 §21-26

诗歌铭刻罗马战功与人对名望的追求

第 5 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗指出阿基亚斯的诗歌使罗马的伟大战功永载史册,并强调了希腊语的广泛影响力。他通过列举历史上的伟大将领授予诗人公民权的先例,以及人类普遍追求名望的天性,来巩固对阿基亚斯的辩护。

§21Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versatum totum ab hoc expressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant.
事实上,与米特里达梯进行的这场浩大艰巨、且在陆地和海上充满变数的战争,已由这位诗人全部予以描绘;这些书不仅使极其勇敢和显赫的人物 L. 路库鲁斯增光添彩,也使罗马人民的名字大放异彩。
populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis est, incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi.
因为罗马人民在路库鲁斯的指挥下,开辟了曾因皇家财富以及自然和地势本身而固若金汤的波恩图斯;罗马人民的军队在同一领袖的率领下,以并非最强大的兵力击溃了无数的亚美尼亚军队;这是罗马人民的荣耀:极其友好的基济科斯城,凭借同一人的谋略,从王室的一切猛烈进攻以及整场战争的虎口和喉咙中被夺回并得以保存;在 L. 路库鲁斯战斗期间,当敌军将领被杀、舰队被击沉时,在特内多斯附近发生的那场令人难以置信的海战,将永远作为我们的功绩而被传颂和赞美;我们的战利品、我们的纪念碑、我们的凯旋。
quae quorum ingeniis efferuntur, ab eis populi Romani fama celebratur.
无论这些事迹是通过谁的才智而被歌颂,罗马人民的名声都会因他们而得到颂扬。
§22carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore.
我们那位著名的恩尼乌斯深受老阿非利加努斯的喜爱,因此人们认为,甚至在西庇阿家族的陵墓里也有他用大理石制成的雕像。
at eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur sed etiam populi Romani nomen ornatur.
然而,通过这些赞美,不仅被赞美者本人,连罗马人民的名字也无疑得到了装饰。
in caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur.
这位(小卡托)的曾祖父卡托被捧到了天上;罗马人民的功绩也被赋予了巨大的荣耀。
omnes denique illi maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur.
最后,所有那些最伟大的人物,马尔凯鲁斯们、富里乌斯们,在装饰自身的同时,也无不伴随着我们所有人的共同赞誉。
ergo illum qui haec fecerat, Rudinum hominem, maiores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciamus?
因此,我们的祖先接纳了那个创作了这些作品的人——一个鲁迪埃人,使他成为公民;而我们却要把这个被许多城市争相争取、且在这座城市中依法确立了公民身份的赫拉克利亚人,从我们的公民中驱逐出去吗?
§23nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur.
因为,如果有人认为从希腊语诗歌中获得的名声果实少于从拉丁语诗歌中获得的,他就大错特错了,因为希腊语著作几乎在所有民族中都被阅读,而拉丁语著作则确实被限制在自己狭隘的边界内。
qua re, si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo hominum nostrorum tela pervenerint, eodem gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis certe qui de vita gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum.
因此,如果我们所建立的功勋仅以世界的区域为界限,我们就应当渴望,在我们的勇士武器所及之处,荣耀和名声也同样能够渗透;因为这不仅对于那些事迹被记录的民族本身是件自豪的事,而且对于那些为了名誉而冒生命危险奋斗的人来说,这无疑也是面对危险和劳苦的最大动力。
§24quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!' et vere.
那位伟大的亚历山大据说身边曾带了多么多的史官啊! 然而,当他在西盖乌姆站在阿喀琉斯的墓前时,他说道:“哦,幸运的青年啊,你竟找到了荷马作为你美德的宣扬者! ”这确实是真理。
nam, nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset.
因为,如果那部著名的《伊利亚特》不存在,那么掩埋他尸体的同一个坟墓,也会连同他的名字一起埋没。
quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?
怎么说? 我们这位将幸运与美德并驾齐驱的“伟人”,难道没有在士兵大会上,将公民身份授予他事迹的记录者——米蒂利尼的狄奥法内斯吗? 而我们那些勇敢的、虽是乡野之辈的士兵们,受名望的某种甜蜜所动,难道没有像共同分享同一赞誉一样,用巨大的欢呼声予以赞同吗?
§25itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur perficere non potuit.
因此,我想,如果阿基亚斯在法律上不是罗马公民,他难道就无法设法从某位将军那里获得公民权的授予吗?
Sulla cum Hispanos et Gallos donaret, credo, hunc petentem repudiasset;
当苏拉将公民权授予西班牙人和高卢人时,我想,如果这个人提出请求,苏拉会拒绝他吗?
quem nos vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subiecisset, quod epigramma in eum fecisset tantum modo alternis versibus longiusculis, statim ex eis rebus quas tum vendebat iubere ei praemium tribui, sed ea condicione ne quid postea scriberet.
我们曾见过这位苏拉,当时一个来自民间的拙劣诗人递给他一本诗册,因为这诗人仅用稍微长一些的交替诗句为他写了一首讽刺诗,苏拉便立刻命令从他当时正在拍卖的物品中分给那诗人一份奖赏,但条件是此后不得再写任何东西。
qui sedulitatem mali poetae duxerit aliquo tamen praemio dignam, huius ingenium et virtutem in scribendo et copiam non expetisset?
一个认为拙劣诗人的勤勉仍值得某种奖赏的人,难道不会去追求这个人在写作上的才华、造诣和丰富文采吗?
§26quid? a Q. Metello Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederet.
怎么说? 难道他不能从他的至交好友 Q. 梅特路斯·皮乌斯那里——此人曾将公民权授予许多人——无论是通过他自己还是通过路库鲁斯家族而获得公民权吗? 尤其是梅特路斯非常渴望别人记录他的事迹,以至于他甚至对出生于科尔多瓦、吟唱起来显得有些笨拙且带异国腔调的诗人们也倾耳细听。
neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur.
因为我们绝不应该掩盖这一无法被遮蔽的事实,反而应该公开承认它:我们所有人都被追求赞誉的热望所吸引,而最优秀的人最容易被荣誉所指引。
ipsi illi philosophi etiam in eis libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se ac se nominari volunt.
那些哲学家们自己,甚至在他们所写的关于蔑视名誉的小册子上,也会署上自己的名字;在他们鄙视颂扬和名望的同一件事上,他们自己却希望被颂扬、被提及。

词汇与语法注释

  1. 21quae quorum ingeniis efferuntur — `quae` 是连接代词(中性复数主格),指代前文的 `tropaea`、`monumenta` 和 `triumphi`。而 `quorum` 是关系代词(阳性复数属格),指代赞美这些事迹的诗人们,修饰 `ingeniis`。这种双重关系代词结构构成了一个让步从句:“无论这些事迹是通过谁的才智而被歌颂”。
  2. 23quod cum ipsis populis ... tum eis — `cum ... tum ...` 结构表示并列关系:“不仅对于那些民族本身……而且对于那些人也同样……”。`quod` 是连词(“因为”),引导解释为什么名声的传播是值得渴望的。
  3. 25qui sedulitatem ... duxerit ... non expetisset? — 带有虚拟语气(完成时)的关系从句 `qui ... duxerit` 刻画了主语(苏拉)的特征,含有让步或原因的意图(“一个认为……的人”)。主句的 `non expetisset?` 使用了虚拟语气的过去完成时,表示对过去事实的虚拟反问(“难道他不会追求……吗?”)。
  4. 26usque eo ... ut ... auris suas dederet — 副词短语 `usque eo`(“到如此程度”)引导了由连接词 `ut` 和虚拟语气未完成过去时 `dederet` 构成的程度/结果从句(“以至于他倾耳细听……”)。同时,`cuperet` 本身由于关系代词 `qui` 引导的特征/原因关系从句而使用虚拟语气(未完成过去时)。

引用这一段

西塞罗, 为阿基亚斯辩护 §21-26. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.humanitext-lat2:21-26

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。