§27Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum.
的确,德基穆斯·布鲁图斯,这位极优秀的伟人和将军,曾用他最亲密的朋友阿基乌斯的诗歌,装饰了他自己的神殿和纪念碑的入口。
iam vero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit Martis manubias Musis consecrare.
而那部与恩尼乌斯为伴与埃托利亚人作战的著名的富里乌斯,也毫不犹豫地将战神马尔斯的战利品奉献给缪斯女神。
qua re, in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere.
因此,在那些将军们几乎在武装状态下还崇敬诗人之名和缪斯神庙的城市里,身穿托加袍的法官们,不应当对缪斯的荣耀和诗人的安全感到排斥。
§28atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor.
为了让你们更乐意这样做,法官们,我现在向你们敞开我自己,向你们坦白我对名望的某种或许过于强烈、但依然高尚的爱。
nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis atque imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit.
因为我在执政官任期内,与你们一同为了这座城市和帝国的安全、为了公民的生命以及为了整个国家所做的事情,这个人已经用诗句触及并开始创作。
quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi.
在听了这些诗句后,因为这对我来说显得重大而令人愉悦,我便促使他去完成它。
nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus?
因为美德对于劳苦和危险不寻求任何其他的报酬,除了这赞美和名望的报酬;法官们,如果这被夺走,在这如此狭窄、如此短暂的人生历程中,我们为什么还要在如此巨大的劳苦中折磨自己呢?
§29certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, isdem omnis cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret.
确实,如果心灵对未来没有任何预感,并且如果它将自己所有的思考都局限在生命空间所界定的同一范围内,它既不会用如此巨大的劳苦来摧残自己,也不会被如此多的忧虑和不眠之夜所折磨,更不会如此频繁地为生命本身而奋斗。
nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam.
但如今,在每个最优秀的人心中都存有一种美德,它夜以继日地用名望的刺棒激励着心灵,并提醒它:我们名字的纪念不应随生命之期而消逝,而应与所有的后世并驾齐驱。
§30an vero tam parvi animi videamur esse omnes qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? an statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? ego vero omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam.
难道我们所有投身于国家事务以及这些生命的危险和劳苦之中的人,真的显得器量如此狭小,以至于尽管我们直到生命最后一刻都没有呼吸过一口平静安闲的空气,却认为一切事物都将与我们一同消亡吗? 许多极优秀的人热切地留下了雕像和画像,这不是心灵的写照,而是身体的写照;难道我们不应该更希望留下一幅由最高才智描绘和润色的、关于我们决策与美德的肖像吗? 至于我,在做那些事情的时候,我就认为自己正在将所做的一切播撒和传播到世界的永恒记忆中。
haec vero sive a meo sensu post mortem afutura est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam animi mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.
而无论这在死后是否会脱离我的感官,或者如最睿智的人们所认为的那样,它将与我灵魂的某个部分相关联,至少在当下,我确实因某种思考和希望而感到愉悦。
§31qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate, ingenio autem tanto quantum id convenit existimari, quod summorum hominum iudiciis expetitum esse videatis, causa vero eius modi quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur.
因此,法官们,请保护这个人,他具有你们所看到的被朋友们认可的体面与古老交往所证明的庄重,具有应当被估量的如此巨大的才智——正如你们所见,这已被最伟大人物们的判断所追求,并且他的诉讼理由也是属于那种被法律的惠泽、自治市的权威、路库鲁斯的证言、梅特路斯的档案所证实的一类。
quae cum ita sint, petimus a vobis, iudices, si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur, quique est ex eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.
既然如此,法官们,我们向你们请求,如果对于如此巨大的才智不仅应该有人的推荐,而且应该有神的推荐,那么请将他接纳到你们的保护之中——他始终在赞美你们、你们的将军以及罗马人民的功绩,他也声明将为我们和你们最近的这些国内危险提供永远的赞美见证,并且他属于那些在所有人中始终被视为且被称为神圣之人的行列——使他看起来像是被你们的仁慈所拯救,而不是被你们的严酷所伤害。
§32quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus; quae a foro aliena iudicialique consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipso studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo qui iudicium exercet certo scio.
法官们,我按照我的习惯,就诉讼理由所作的简短而朴素的发言,我相信已得到大家的认可;而我那些脱离了法庭和司法惯例、关于此人才智以及泛泛关于这一研究本身的发言,法官们,我希望已被你们善意地接受,而对于主持审判的人,我确信他已接受。