Humanitext Reader

西塞罗 · 为阿基亚斯辩护 §16-20

文学的功用与阿基亚斯诗才的神圣性

第 4 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗通过列举兼具天性与学识的罗马伟大领袖,多角度赞美了文学的价值。他强调了阿基亚斯作为即兴诗人的非凡才能以及诗人的神圣性,呼吁保护他的公民身份。

§16ex hoc esse hunc numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem;
我主张,我们父辈所见到的那位神圣人物阿非利加努斯也属于这一行列,C. 莱利乌斯和 L. 富里乌斯这两位极其温和与克己的人也属于这一行列,还有那位极其勇敢且在当时学识最渊博的、老 M. 卡托也属于这一行列。
qui profecto si nihil ad percipiendam colendamque virtutem litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent.
如果他们在认识和培养美德方面没有从文学中得到任何帮助,他们就绝不会投身于这些研究。
quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis.
但是,即使没有展现出如此巨大的成果,而仅仅从这些研究中寻求消遣,我以为,你们仍然会认为这种心灵的放松是最人道、最符合自由人身份的。
nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at haec studia adulescentiam acuunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
因为其他的消遣既不属于所有时期,也不属于所有年龄和所有地方;而这些研究却能使青年敏锐,使老年愉悦,粉饰顺境,为逆境提供避难所和安慰,在家庭中带来快乐,在户外不成为障碍,与我们共度良宵,随我们旅行,伴我们寄居乡野。
§17quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus.
但是,即使我们自己既不能接触这些事物,也不能用我们的感官去品味它们,然而当我们看到它们存在于他人身上时,我们仍应当赞叹。
quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit ut Rosci morte nuper non commoveretur? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse.
我们中间有谁的心灵如此粗鄙和顽固,以至于最近不对罗斯基乌斯的死感到动容呢? 他虽然在年老时去世,但由于他那卓越的技艺和风雅,他似乎根本不应该死去。
ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; nos animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus?
因此,他仅凭身体的动作就从我们所有人那里为自己赢得了如此巨大的爱;难道我们将忽视心灵那令人难以置信的运动和才智的敏捷吗?
§18quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices,—utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis—quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus quae tum agerentur dicere ex tempore, quotiens revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniret.
裁判员们,我曾多少次看到这位阿基亚斯——因为你们在这不寻常的辩论风格中如此专注地听我发言,我就借用你们的善意了——我曾多少次看到他,在没有写下任何字的情况下,即兴就当时正在讨论的那些事情说出大量极其优秀的诗句;又有多少次,在被要求重演时,他用改变了的词句和思想来表达同一件事情! 而对于那些他精心构思并写下的作品,我确实看到它们受到如此的赞许,以至于达到了古代作家的声誉。
hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari.
对于这样的人,难道我不该热爱他,不该赞美他,不该认为应该想尽一切办法来捍卫他吗? 而且,我们从最伟大、最博学的人那里得知:其他事物研究依赖于学问、教导和技艺,而诗人则是凭天性本身而强大,受精神力量的激发,并仿佛被某种神圣的灵气所吹入。
qua re suo iure noster ille Ennius 'sanctos' appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur.
因此,我们那位著名的恩尼乌斯理所当然地称诗人为“神圣的”,因为他们在我们看来似乎是通过神明的某种礼物和恩赐被推荐给我们的。
§19sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit.
因此,裁判员们,在你们这些最有人道情怀的人之中,愿诗人的名字是神圣的,这个名字从未被任何野蛮的行为所亵渎。
Saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.
岩石和荒野对声音作出回应,残暴的野兽也常常因歌声而顺从并停下脚步;我们这些接受过最优秀教育的人,难道不应该被诗人的声音所打动吗? 科洛封人说荷马是他们的公民,基奥斯人声称他是他们的人,萨拉米斯人要求得到他,而斯缪尔纳人则确证他是他们的人,因此甚至在城里为他奉献了一座神殿;此外,极多其他的人也在互相争夺和辩论。
ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum qui et voluntate et legibus noster est repudiamus, praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? nam et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui durior ad haec studia videbatur iucundus fuit.
因此,他们甚至在死后也去追求一个外乡人,仅仅因为他是诗人;而我们却要抛弃这个在世的、无论在志愿上还是在法律上都属于我们的人吗? 尤其是阿基亚斯昔日奉献了他所有的研究和所有的才智来颂扬罗马人民的荣耀和赞誉。 因为他不仅在年轻时涉足了辛布里战争的史实,而且连那位对这些研究显得较粗鲁的 C. 马里乌斯本人也对他十分喜爱。
§20neque enim quisquam est tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium facile patiatur.
因为没有任何人如此排斥缪斯,以至于不能乐意地让他的劳苦的永久颂词被托付于诗句。
Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: 'eius a quo sua virtus optime praedicaretur.
他们说,雅典最伟大的显赫人物泰米斯托克利,当被问及他最乐意听什么表演或谁的声音时,曾说:“那个最能颂扬他自己的美德的人的声音。
' itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari.
”因此,那位马里乌斯同样也格外喜爱 L. 普洛蒂乌斯,他认为凭借普洛蒂乌斯的才智,他所建立的功勋能够得以流传。

词汇与语法注释

  1. §16ex hoc esse hunc numero — 此对格通格不定式(AcI)从句延续自第15节中的 contendo(我主张)。ex hoc 应理解为 ex hoc numero(属于这一行列),其主语是 hunc(即阿非利加努斯)。后续的 C. Laelium、L. Furium、M. Catonem 同样作为省略了的 esse [ex hoc numero] 的主语。
  2. §16quod si — 此处的中性单数关系代词 quod 起到连接词的作用(连接性关系代词),在句首作为过渡,意为“但是如果”或“然而如果”。
  3. §17videbatur omnino mori non debuisse — 此处的 videbatur 采用人称结构,其主语为关系代词 qui(指代罗斯基乌斯),意思是“他似乎根本不应该死去”,而非无人称的“似乎……”。
  4. §18revocatum — 过去受动分词 revocatum 修饰 hunc(阿基亚斯),起副词性作用以表示时间或条件,意为“当被重新召回(即要求重演)时”。
  5. §19nos instituti rebus optimis — instituti 是修饰 nos 的过去受动分词,带有所需手段夺格 rebus optimis,意为“我们这些接受过最优秀教育(高尚道德、教养)的人”。在语境中,它与野兽(bestiae)形成对比,含有让步或原因的色彩。

引用这一段

西塞罗, 为阿基亚斯辩护 §16-20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi016.humanitext-lat2:16-20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。