§14an vero, si actio ista popularis esset et si ullam partem aequitatis haberet aut iuris, C. Gracchus eam reliquisset? scilicet tibi graviorem dolorem patrui tui mors attulit quam C. Graccho fratris, et tibi acerbior eius patrui mors est quem numquam vidisti quam illi eius fratris quicum concordissime vixerat, et simili iure tu ulcisceris patrui mortem atque ille persequeretur fratris, si ista ratione agere voluisset, et par desiderium sui reliquit apud populum Romanum Labienus iste, patruus vester, quisquis fuit, ac Ti. Gracchus reliquerat.
还是说,如果你的那个诉讼确实是属于民众派的,如果它含有任何公平或法律的成分,盖乌斯·格拉古难道会放过它吗? 当然,你叔父的死给你带来的痛苦,比他兄弟的死给盖乌斯·格拉古带来的痛苦还要沉重;而对你来说,那个你从未见过的叔父的死,比对他来说,那个与他相处极融洽的兄弟的死还要痛苦;你是在以同样的权利去复仇你叔父的死,正如他如果愿意以那种方式行事的话就会去追究他兄弟的死一样;而那个拉比埃努斯,你们的叔父,不管他是谁,他在罗马人民中留下的同样哀思,正如提比略·格拉古所留下的一样。
an pietas tua maior quam C. Gracchi, an animus, an consilium, an opes, an auctoritas, an eloquentia? quae si in illo minima fuissent, tamen prae tuis facultatibus maxima putarentur.
还是说,你的虔敬比盖乌斯·格拉古还要大? 还是你的勇气、你的智慧、你的资源、你的权威、你的口才更大? 即使这些在他身上是微乎其微的,但与你的能力相比,它们也会被认为是极其伟大的。
§15Cum vero his rebus omnibus C. Gracchus omnis vicerit, quantum intervallum tandem inter te atque illum interiectum putas? sed moreretur prius acerbissima morte miliens C. Gracchus quam in eius contione carnifex consisteret; quem non modo foro sed etiam caelo hoc ac spiritu censoriae leges atque urbis domicilio carere voluerunt.
然而,既然盖乌斯·格拉古在所有这些方面都超越了所有人,那么请问,你认为你和他之间究竟隔了多大的距离? 但是,盖乌斯·格拉古宁可千百次地惨死,也决不容许行刑官站在他的集会中;监察官的法律不仅要将行刑官从广场上排除,还要将其从这片天空、这空气以及城市的住所中排除。
hic se popularem dicere audet, me alienum a commodis vestris, cum iste omnis et suppliciorum et verborum acerbitates non ex memoria vestra ac patrum vestrorum sed ex annalium monumentis atque ex regum commentariis conquisierit, ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus dictis atque factis repugnarim et restiterim crudelitati? nisi forte hanc condicionem vobis esse voltis quam servi, si libertatis spem propositam non haberent, ferre nullo modo possent.
这个男人竟然敢自称是民众派,而称我违背你们的利益,要知道,他不仅没有从你们或你们父亲的记忆中,而是从编年史的丰碑和国王的记录中搜寻出所有这些刑罚和言辞的残酷,而我却用我所有的资源、所有的智慧、所有的言语和行动去反抗和抵制这种残暴? 除非你们或许希望处于连奴隶们在没有看到自由希望的情况下也绝无法忍受的境地。
§16misera est ignominia iudiciorum publicorum, misera multatio bonorum, miserum exsilium; sed tamen in omni calamitate retinetur aliquod vestigium libertatis.
公诉审判的耻辱是悲惨的,没收财产是悲惨的,流放是悲惨的;然而在一切灾难中,自由的某种痕迹仍被保留。
mors denique si proponitur, in libertate moriamur, carnifex vero et obductio capitis et nomen ipsum crucis absit non modo a corpore civium Romanorum sed etiam a cogitatione, oculis, auribus.
最后,如果面临死亡,让我们在自由中死去吧;但行刑官、蒙头以及十字架这个名字本身,不仅应当从罗马公民的身体上消失,甚至应当从其思想、眼睛和耳朵中消失。
harum enim omnium rerum non solum eventus atque perpessio sed etiam condicio, exspectatio, mentio ipsa denique indigna cive Romano atque homine libero est.
因为对于所有这些事情,不仅是结果和忍受,甚至连其境遇、预期以及提及本身,都是不配于罗马公民和自由人的。
an vero servos nostros horum suppliciorum omnium metu dominorum benignitas vindicta una liberat; nos a verberibus, ab unco, a crucis denique terrore neque res gestae neque acta aetas neque vestri honores vindicabunt?
还是说,主人的仁慈通过一次释放就能使我们的奴隶免于所有这些刑罚的恐惧,而无论是我们过去的功绩,还是我们已逝的岁月,亦或是你们的荣誉,都无法使我们免受鞭笞、铁钩,乃至十字架的恐怖?
§17quam ob rem fateor atque etiam, Labiene, profiteor et prae me fero te ex illa crudeli, importuna, non tribunicia actione sed regia, meo consilio, virtute, auctoritate esse depulsum.
因此,拉比埃努斯,我承认,甚至公开宣告并表明,由于我的智谋、勇气和权威,你被从那个残酷、粗暴、不属于护民官而属于国王的行动中驱逐了出去。
qua tu in actione quamquam omnia exempla maiorum, omnis leges, omnem auctoritatem senatus, omnis religiones atque auspiciorum publica iura neglexisti, tamen a me haec in hoc tam exiguo meo tempore non audies; liberum tempus nobis dabitur ad istam disceptationem.
在那个行动中,尽管你无视了祖先的所有例证、所有的法律、元老院的所有权威、所有的宗教仪式以及占卜的公法,然而在属于我的这极短的时间内,你不会从我这里听到这些;我们将获得自由的时间来进行那场辩论。
§18nunc de Saturnini crimine ac de clarissimi patrui tui morte dicemus.
现在我们将谈论关于萨图尔尼努斯的罪名以及你那极其显赫的叔父之死。
arguis occisum esse a C. Rabirio L. Saturninum.
你指控盖乌斯·拉比里乌斯杀害了卢基乌斯·萨图尔尼努斯。
at id C. Rabirius multorum testimoniis, Q. Hortensio copiosissime defendente, antea falsum esse docuit;
但是盖乌斯·拉比里乌斯通过许多人的证言,在昆图斯·霍尔滕西乌斯极充分的辩护下,此前已经证明这是虚假的。
ego autem, si mihi esset integrum, susciperem hoc crimen, agnoscerem, confiterer.
然而,如果我当时有完全的自由,我会承担起这一罪名,承认并坦白它。
Vtinam hanc mihi facultatem causa concederet ut possem hoc praedicare, C. Rabiri manu L. Saturninum, hostem populi Romani, interfectum!—nihil me clamor iste commovet sed consolatur, cum indicat esse quosdam civis imperitos sed non multos.
但愿案情能给我这个机会,使我能够公开宣称:卢基乌斯·萨图尔尼努斯,这位罗马人民的公敌,是被盖乌斯·拉比里乌斯亲手杀死的! ——那喧闹声一点也没有动摇我,反而安慰了我,因为它表明存在着一些无知的公民,但人数并不多。
numquam, mihi credite, populus Romanus hic qui silet consulem me fecisset, si vestro clamore perturbatum iri arbitraretur.
请相信我,如果这里的罗马人民认为我会因你们的喧闹而动摇,他们决不会选我为执政官。
quanto iam levior est acclamatio! quin continetis vocem indicem stultitiae vestrae, testem paucitatis!
现在的喊叫声已经多么微弱了! 你们为什么不压低那彰显你们愚蠢、见证你们人数稀少的声音呢!