Humanitext Reader

西塞罗 · 为加伊乌斯·拉比利乌斯辩护 §1-7

审判关乎国家存亡与对辩护时间限制的抗议

第 1 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在为被告盖乌斯·拉比里乌斯辩护时,指出此案并非对个人的简单指控,而是威胁到执政官权力和元老院权威的国家危机;他抗议控方拉比埃努斯对辩护时间做出的半小时限制,并向神明及罗马公民祈求明智的判决。

§1etsi, Quirites, non est meae consuetudinis initio dicendi rationem reddere qua de causa quemque defendam, propterea quod cum omnibus civibus in eorum periculis semper satis iustam mihi causam necessitudinis esse duxi, tamen in hac defensione capitis, famae fortunarumque omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici mei, propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc defendendum esse visa est, eadem vobis ad absolvendum debet videri.
罗马公民(奎里特斯)们,虽然在辩护开始时阐明我为何要为某人辩解并不是我的习惯(因为我认为,在所有公民面临危险时,我与他们之间始终有着足够正当的联系纽带),然而在这次关乎盖乌斯·拉比里乌斯的公民权、名声和所有财产的辩护中,提出我履行职责的理由似乎是必要的,因为在我看来,为他辩护最正当的理由,对你们来说也应当是宣判他无罪的正当理由。
§2nam me cum amicitiae vetustas, cum dignitas hominis, cum ratio humanitatis, cum meae vitae perpetua consuetudo ad C. Rabirium defendendum est adhortata, tum vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae, consulare officium, consulatus denique ipse mihi una a vobis cum salute rei publicae commendatus coegit.
因为,不仅是长期的友谊、他个人的尊严、人道的考量以及我一生一贯的习惯促使我去为盖乌斯·拉比里乌斯辩护,而且国家安全、执政官的职责,乃至你们与国家安全一同托付给我的执政官职位本身,更是迫使我以最大的热忱去这样做。
non enim C. Rabirium culpa delicti, non invidia vitae, Quirites, non denique veteres iustae gravesque inimicitiae civium in discrimen capitis vocaverunt, sed ut illud summum auxilium maiestatis atque imperi quod nobis a maioribus est traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac auctoritas senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum contra pestem ac perniciem civitatis valeret, idcirco in his rebus evertendis unius hominis senectus, infirmitas solitudoque temptata est.
罗马公民们,将盖乌斯·拉比里乌斯置于关乎生死的审判之中的,并非他的罪责,并非对其生活的怨恨,也并非公民们长期以来正当而深重的仇恨。 相反,这是为了从国家中夺走我们祖先传下来的关于威严和统治权的最高救济手段,从而使元老院的权威、执政官的命令权以及善良公民对付国家瘟疫与毁灭的团结在今后毫无作用;正是为了彻底颠覆这些体制,一个人的衰老、软弱和孤独才成为了被攻击的目标。
§3quam ob rem si est boni consulis, cum cuncta auxilia rei publicae labefactari convellique videat, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque communibus, implorare civium fidem, suam salutem posteriorem salute communi ducere, est etiam bonorum et fortium civium, quales vos omnibus rei publicae temporibus exstitistis, intercludere omnis seditionum vias, munire praesidia rei publicae, summum in consulibus imperium, summum in senatu consilium putare; ea qui secutus sit, laude potius et honore quam poena et supplicio dignum iudicare.
因此,如果一个优秀的执政官在看到国家的所有救济手段被动摇和撕裂时,应当向祖国提供援助,拯救公共的安全和命运,呼吁公民的忠信,并将自己的安全置于公共安全之后;那么,像你们在国家一切危机时刻所表现出来的那样,善良而勇敢的公民也应当阻断一切叛乱之路,巩固国家的防线,认为最高命令权在执政官手中,最高决策权在元元老院手中;并且判定那些遵循了这些原则的人应当获得赞扬和荣誉,而非惩罚和刑罚。
§4quam ob rem labor in hoc defendendo praecipue meus est, studium vero conservandi hominis commune mihi vobiscum esse debebit.
因此,为他辩护的辛劳主要在于我,而拯救此人的热忱则应当由我与你们共同承担。
sic enim existimare debetis, Quirites, post hominum memoriam rem nullam maiorem, magis periculosam, magis ab omnibus vobis providendam neque a tribuno pl.
罗马公民们,你们应当这样认为:在人类记忆中,从未有过如此重大、如此危险、更需要你们全体防范的事件,曾被平民护民官发起、被执政官辩护,或被提交给罗马人民。
susceptam neque a consule defensam neque ad populum Romanum esse delatam. agitur enim nihil aliud in hac causa, Quirites, nisi ut nullum sit posthac in re publica publicum consilium, nulla bonorum consensio contra improborum furorem et audaciam, nullum extremis rei publicae temporibus perfugium et praesidium salutis.
因为在这场诉讼中,罗马公民们,所争论的别无他物,只是今后国家中是否将不再有公共决策,不再有善良公民对抗恶人狂妄和放肆的团结,在国家的极端危机时刻不再有安全的避难所和防备。
§5quae cum ita sint, primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae fortunarumque omnium fieri necesse est, ab Iove optimo maximo ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum ope et auxilio multo magis haec res publica quam ratione hominum et consilio gubernatur, pacem ac veniam peto precorque ab eis ut hodiernum diem et ad huius salutem conservandam et ad rem publicam constituendam inluxisse patiantur.
既然如此,首先,正如在关乎生命、名声和所有财产的如此重大的斗争中必须做的那样,我向至善至大的朱庇特以及其他所有永生的神明、女神们祈求和平与宽恕(这个国家的治理,依靠他们的力量和帮助,远多于依靠人类的理性和决策),祈求他们允许今天的日子既是为了拯救此人的安全,也是为了重建国家而拂晓。
deinde vos, Quirites, quorum potestas proxime ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro, quoniam uno tempore vita C. Rabiri, hominis miserrimi atque innocentissimi, salus rei publicae vestris manibus suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis fortunis misericordiam, in rei publicae salute sapientiam quam soletis.
其次,罗马公民们,你们的权力最接近永生神明的神威,我恳求并哀求你们,因为盖乌斯·拉比里乌斯这位最悲惨也最无辜之人的生命,与国家的安全同时被托付在你们的手中和选票里,请在对待此人的命运时施予仁慈,在对待国家的安全时展现你们一贯的智慧。
§6nunc quoniam, T. Labiene, diligentiae meae temporis angustiis obstitisti meque ex comparato et constituto spatio defensionis in semihorae articulum coegisti, parebitur et, quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod miserrimum, inimici potestati.
现在,提图斯·拉比埃努斯,既然你用时间的紧迫阻碍了我的尽职准备,强行将我从预先安排和确定的辩护时间压缩到半小时的限度内,那么我们也将服从——既服从极不公正的控诉者条件,也服从极令人痛苦的仇敌权力。
quamquam in hac praescriptione semihorae patroni mihi partis reliquisti, consulis ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum satis erit hoc mihi temporis, ad conquerendum vero parum.
尽管在这半小时的限制中,你给我留下了辩护人的角色,却剥夺了执政官的角色,因为这段时间用来进行辩护几乎足够,但用来抗议和哀诉却远远不够。
§7Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc violatos esse dixisti pluribus verbis tibi respondendum putas; quo in crimine nihil est umquam abs te dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio.
除非你偶然认为,对于你所说被此人亵渎的神圣场所和圣林,我应当用更多的言辞来回应你;但在那一指控中,你从未说过任何新东西,只是提到盖乌斯·马科尔曾将这一罪名强加于盖乌斯·拉比里乌斯。
in quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio Macer inimicus, oblitum esse quid aequi et iurati iudices iudicarint.
在这一点上,我深感诧异,你竟然记得仇敌马科尔对盖乌斯·拉比里乌斯指控了什么,却忘记了公正且发过誓的法官们做出了怎样的判决。

词汇与语法注释

  1. §1est meae consuetudinis — 非人称动词 `est` 与属格(此处为物主代词阴性单数属格 `meae` 和名词属格 `consuetudinis`)连用,表示特征、职责或习惯(“是我的习惯”)。
  2. §2in his rebus evertendis — 介词 `in` 与名词 `rebus`(阴性复数夺格)及其修饰的动形容词 `evertendis` 相结合的动形容词构文,表示“在颠覆这些制度(事物)时”这一目的或情境。
  3. §3est boni consulis — 表示特征或职责的属格(“是一个优秀执政官的职责”)。在此处,不定式短语 `ferre opem... succurrere... implorare... ducere` 充当主句谓语 `est boni consulis` 的主语。相同的结构在后半句的 `est etiam bonorum et fortium civium`(也是善良勇敢的公民的职责)中重复出现。
  4. §5quae cum ita sint — 关系代词 `quae`(中性复数主格)置于句首以指代前文内容的“关系代词连接用法”(相当于 `et haec`),与伴有虚拟式现在时 `sint` 的 `cum` 从句(表示情况或原因的状语从句)相结合,构成了“既然这些情况是这样”这一固定的过渡句式。
  5. §7oblitum esse — 异态动词 `obliviscor`(忘记)的完成时不定式。它构成了受主句动词 `demiror`(我诧异于……)支配的“对格加不定式”结构的一部分(即 `te... meminisse..., [te] oblitum esse...`)。`obliviscor` 通常支配属格或对格表示忘记的对象,但在此处它支配间接疑问句 `quid aequi et iurati iudices iudicarint` 作为其宾语。

引用这一段

西塞罗, 为加伊乌斯·拉比利乌斯辩护 §1-7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.humanitext-lat2:1-7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。