Humanitext Reader

西塞罗 · 为丰泰乌斯辩护 §1-8

丰泰乌斯财务官账簿的清白与对控方的反驳

第 1 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗为被控在高卢犯有勒索罪的丰泰乌斯进行辩护,通过论证其财务官任内公私账簿的准确无误,力陈其清白,并极力驳斥控方证人与证据的荒谬与不可信。

§1oportuisse an ita dissolvit ut omnes alii dissolverunt? nam ita ego defendo M. Fonteium, iudices, itaque contendo post legem Valeriam latam te quaestore usque ad T. Crispinum quaestorem aliter neminem solvisse; hunc omnium superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint auctoritatem dico secutos.
……本应当这样做,还是他像其他所有人那样支付了? 因为,法官诸公,我正是这样为马尔库斯·丰泰乌斯辩护,并这样主张的:在瓦莱里乌斯法案通过之后,从你担任财务官时起,直到提图斯·克里斯皮努斯担任财务官为止,没有任何其他人以其他方式支付;我说他遵循了所有前任的权威,而其后的所有人也都遵循了他的权威。
§2quid accusas, quid reprendis? nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum existimare utrum ipse erret an vos in errorem inducere velit.
你指控什么,你指责什么? 因为至于他在他声称由希尔图莱乌斯设立的“四分之三账簿”和“四分之一账簿”中寻找丰泰乌斯的渎职行为,我无法判断是他自己弄错了,还是他想误导你们。
quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu maxime laudas Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur.
事实上,马尔库斯·普莱托里乌斯,我问你,如果在丰泰乌斯被你指控的同一件事上,他以你最赞扬的希尔图莱乌斯为榜样,而在你赞扬希尔图莱乌斯的同一件事上,丰泰乌斯也被发现做了同样的事,我们的大义难道能得到你自己的认可吗?
reprehendis solutionis genus; eodem modo Hirtuleium dissolvisse publicae tabulae coarguunt.
你指责支付的方式;而公共账簿证明希尔图莱乌斯也是以同样的方式支付的。
laudas illum quod dodrantarias tabulas instituerit; easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniae.
你赞扬他设立了四分之三账簿;丰泰乌斯也设立了同样的账簿,并且使用的是同一种货币。
nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes ad diversam veteris aeris alieni rationem pertinere, ob unam causam et in uno genere sunt institutae.
因为,免得你碰巧不知道,并以为这些账簿涉及旧债的不同计算方式,它们是出于同一个原因、在同一种类中设立的。
nam cum publicanis qui Africam, qui Aquileiense portorium §3cite nemo, nemo, inquam, iudices, reperietur qui unum se in quaestura M. Fonteio nummum dedisse, aut illum ex ea pecunia quae pro aerario solveretur detraxisse dicat; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum in eis nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium reperietur.
因为,当承包非洲、承包阿奎莱亚关税的税吏们…… ……cite,没有任何人,没有任何人,法官诸公,我重复一遍,没有任何人会被发现说,在马尔库斯·丰泰乌斯担任财务官期间,曾给他一枚硬币,或者说丰泰乌斯从本应为国库支付的资金中扣留了钱财;在任何人的账簿中都不会发现这种盗窃的任何迹象,在那些项目中也不会发现任何损耗或减少的痕迹。
atqui homines, si qui in hoc genere quaestionis accusati sunt, reprehensos videmus primum testibus; difficile est enim eum qui magistratui pecuniam dederit non aut induci odio ut dicat aut cogi religione; deinde si qua gratia testes deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque integrae manent.
然而,我们看到,如果有人在这种调查中受到指控,首先是被证人所揭发;因为,对于一个曾向政务官送钱的人来说,很难不因仇恨而说出来,或因宗教誓言而被迫说出来;其次,即使证人因某种恩惠而被吓退,账簿肯定还是保持未受玷污和完整的。
fac omnis amicissimos Fonteio fuisse, tantum hominum numerum ignotissimorum atque alienissimorum pepercisse huius capiti, consuluisse famae; res ipsa tamen ac ratio litterarum confectioque tabularum habet hanc vim ut ex acceptis et datis quidquid fingatur, aut surripiatur, aut non constet, appareat.
假设所有人对丰泰乌斯都极其友好,以至于如此众多完全陌生和不相干的人都保全了他的性命、顾全了他的名誉;然而,事情本身、记账的逻辑和账簿的整理具有这样的力量,即在收入和支出中,无论有什么捏造、侵吞或不符,都会显露出来。
acceptas populo Romano pecunias omnis isti rettulerunt; si protinus aliis aeque magnas aut solverunt aut dederunt, ut, quod acceptum populo Romano est, id expensum cuipiam sit, certe nihil potest esse detractum.
这些人把为罗马人民收到的所有款项都登记入账;如果他们立即向其他人支付或给出了等额的款项,从而使为罗马人民收到的款项被列入给某人的支出,那么肯定不可能有任何扣留。
sin aliquid domum tulerunt, ex eorum arca, e ra §4deorum hominumque fidem! testis non invenitur in ducentiens et triciens sestertio! quam multorum hominum? sescentorum amplius.
但如果他们把一些钱拿回家,那么从他们的金库中、从账薄中…… 凭着神明与人类的信义! 在二千三百万塞斯特尔提乌斯的款项中,竟然找不到一个证人! 在多少人当中? 六百多人。
quibus in terris gestum negotium est? illo, illo, inquam, loco quem videtis.
这笔交易是在什么地方进行的? 在我说你们所看到的那个、那个地方。
extra ordinemne pecunia est data? immo vero nummus nullus sine litteris multis commotus est.
这些钱是在正常程序之外给出的吗? 相反,如果没有许多书面记录,连一枚硬币都不会被拨动。
quae est igitur ista accusatio, quae facilius possit Alpis quam paucos aerari gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Romani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur, alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare crimen libidine barbarorum quam nostrorum hominum litteris arbitretur?
那么,你那到底是什么指控? 它越过阿尔卑斯山比登上国库的几级台阶还要容易,它维护鲁特尼人的国库比维护罗马人民的国库还要尽心,它更乐于使用陌生人而非熟人、外邦人而非本邦人的证词,并且认为凭借蛮族人的反复无常比凭借我们同胞的书面记录能更清楚地证实罪行?
§5duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad multos pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis sunt, nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiatur.
法官诸公,关于这两个官职——即三人委任官和财务官,在这两个官职中,他都参与了极多资金的处理和管理——的账目报告是这样呈现的:在那些在你们眼前进行、涉及许多人、并由公共和私人账簿记录的事情中,找不到任何盗窃的迹象,也找不到任何犯罪的嫌疑。
§6Hispaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in Italiam cives vi dissiderent, non iudiciis ac legibus; atque hoc rei publicae statu desperato qualis §7si nulla pecunia numerata est, cuius pecuniae quinquagesima est?
前往西班牙的使节派遣发生在共和国最动荡的时期,当时随着卢修斯·苏拉率领庞大的军队抵达意大利,公民们通过暴力而非审判和法律产生分裂;而在共和国这种令人绝望的状况下,什么样的…… 如果没有付过一分钱,那么这是什么钱的五十分之一呢?
§8frumenti maximus numerus e Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia.
来自高卢的极大量粮食,来自高卢的极充足的步兵部队,来自高卢的人数极多的骑兵。

词汇与语法注释

  1. §1te quaestore — 由代词和名词构成的夺格绝对结构(ablative absolute)。由于动词 esse 缺乏现在分词,此结构无分词,表示时间状况:“当你担任财务官时”。
  2. §3fac omnis amicissimos Fonteio fuisse — 动词 facere 的现在时单数命令式 fac 在此表示让步(“假设……”),后接宾格加不定式结构(omnis [= omnes] ... fuisse, pepercisse, consuluisse)。
  3. §4ducentiens et triciens sestertio — 表示巨额资金的拉丁语惯用表达法。数词副词 ducentiens(200倍)与 triciens(30倍,共计230倍)修饰省略的 centena milia(十万),并伴有单数夺格 sestertio(或复数属格 sestertium),表示“2300万塞斯特尔提乌斯”。
  4. §4quae facilius possit — 由关系代词 quae 引导的关系从句中的动词(possit, defendat, utatur, arbitretur)均为现在时虚拟式,属于“特征虚拟式(subjunctive of characteristic)”,用以限定先行词 ista accusatio(那样的控诉)的性质特征。

引用这一段

西塞罗, 为丰泰乌斯辩护 §1-8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.humanitext-lat2:1-8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。