§35nunc vero cum laedat nemo bonus, laudent omnes vestri cives atque socii, oppugnent idem qui saepissime hanc urbem et hoc imperium oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei vobis ac populo Romano minentur, amici ac propinqui supplicent vobis, dubitabitis non modo vestris civibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus et gentibus ostendere vos in sententiis ferendis civi parcere quam hosti cedere maluisse?
然而如今,既无一个好人加害他,您们所有的公民及盟友都赞扬他,而那些曾多次攻击这座城市和这个帝国的人却在攻击他,并且马尔库斯·丰泰乌斯的敌人在威胁您们和罗马人民,而他的朋友和亲属则在向您们哀求,您们难道还会犹豫,不向最受光荣和赞誉引导的您们同胞、甚至也向外国的国族和部族展示,您们在投下判决票时,宁可宽容同胞也不愿向敌人屈服吗?
§36Magna me hercules causa, iudices, absolutionis cum ceteris causis haec est, ne quae insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit in Galliam, senatores equitesque populi Romani non testimoniis Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum libidinem iudicasse.
凭赫拉克勒斯起誓,法官诸公,这是宣告无罪的诸多原因中的一个重大原因,即免得让这个帝国蒙受任何显著的污点和耻辱,如果这消息被这样传到高卢:罗马人民的元老院议员和骑士们,不是因高卢人的证言,而是因其威胁所动摇,从而顺从他们的任意而判决了此案。
ita vero, si illi bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui Indutiomaro isti minaci atque adroganti par in bello gerendo esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus qui nationem Allobrogum et belli reliquias suis iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non potest, orandus erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos novos clientis a bello faciendo deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allobrogum animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen amplissimum est.
确实如此,如果他们企图发动战争,我们将不得不从阴间唤醒盖乌斯·马略,以便他能在进行战争中与那个威胁且傲慢的因杜蒂奥马鲁斯相匹敌;不得不唤醒格奈乌斯·多米提乌斯和昆图斯·马克西穆斯,以用他们的武器再次消灭并镇压阿洛布罗热部族及战争的残余;或者,既然这确实是不可能的,我们就必须哀求我的朋友马尔库斯·普莱托里乌斯,去劝阻他那些新的被保护人发动战争,去消解他们愤怒的心灵和可怕的冲击;或者,如果他不能,我们将请求他的副告发人马尔库斯·法比乌斯去缓和阿洛布罗热人的情绪,因为在他们中间,法比乌斯家族的名字享有极高的威望。
volunt isti aut quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo Romano non metum belli sed spem triumphi ostendere?
难道他们是想保持安静(这是被征服和被屈服者通常所做的),还是在威胁时,明白自己向罗马人民展示的并非对战争的恐惧,而是对凯旋式的希望?
§37quod si in turpi reo patiendum non esset ut quicquam isti se minis profecisse arbitrarentur, quid faciendum vobis in M. Fonteio arbitramini? de quo homine, iudices—iam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere dicere—de quo vos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrorum non modo crimen sed ne maledictum quidem audistis.
但是,即使对于一个卑劣的被告,也不应容忍那些人以为自己凭着威胁取得了任何成效,那么在马尔库斯·丰泰乌斯的案件中,您们认为自己该如何做? 关于此人,法官诸公——因为在两次辩论基本结束诉讼的现在,我觉得自己应当说出这话——关于此人,您们甚至连从他的仇敌那里,都没有听到过任何捏造的、不仅是关于可耻行为的控诉,而且甚至连一句毁谤也没有。
ecquis umquam reus, praesertim in hac vitae ratione versatus, in honoribus petendis, in potestatibus, in imperiis gerendis, sic accusatus est ut nullum probrum, nullum facinus, nulla turpitudo quae a libidine aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore obiceretur, si non vera, at ficta cum aliqua ratione ac suspicione?
究竟有哪一个被告,尤其是置身于这种生活方式之中、寻求荣誉、行使权力和指挥军队的人,曾被如此控告,以至于控告者没有将任何源于任意、放纵或肆无忌惮的可耻行径、罪行或卑劣行径加诸于他,即使不是真实的,也是伴随着某种理由和嫌疑而捏造出来的?
§38M. Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto.
我们知道,我们国家最杰出的人物马尔库斯·埃米利乌斯·斯考鲁斯,曾被马尔库斯·布鲁图斯控告。
exstant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum Scaurum esse dicta, falso;
有些演说词保存了下来,从中可以了解到,有许多话是针对斯考鲁斯本人说的——虽然是诬告,谁能否定这一点?
quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta.
但毕竟是由一个仇敌说出并强加于他的。
quam multa M'. Aquilius audivit in suo iudicio, quam multa L. Cotta, denique P. Rutilius! qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros optimos atque innocentissimos esse numerandus.
马尼乌斯·阿奎利乌斯在他的审判中听到了多少指责,路基乌斯·科塔听到了多少,最后普布利乌斯·鲁蒂利乌斯又听到了多少! 后者虽然被定罪,但在我看来,仍应被列入最优秀和最清白的人之列。
ille igitur ipse homo sanctissimus ac temperantissimus multa audivit in sua causa quae ad suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent.
因此,即使是那位极其神圣和克制的人自己,在他的案件中也听到了许多涉及奸淫和放纵嫌疑的话。
§39exstat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi;
保存有一篇在我看来是我们同胞中远为最有才华和口才的人,盖乌斯·格拉古的演说;在那篇演说中,有许多关于路基乌斯·皮索的卑劣和可耻的事被提及。
qua in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur.
但这又是针对怎样的一个人啊!
at in quem virum! qui tanta virtute atque integritate fuit ut etiam illis optimis temporibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur.
他具有如此伟大的美德和正直,以至于即使在那个最美好的时代——当时你找不到任何无耻之徒——他也独自被称为“弗鲁吉”。
quem cum in contionem Gracchus vocari iuberet et viator quaereret, quem Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit, 'dicere inimicum meum Frugi.
当格拉古命令召集他参加集会,而侍从因有数位皮索而询问是哪一位皮索时,他说:“你强迫我称我的仇敌为弗鲁吉。
' is igitur vir quem ne inimicus quidem satis in appellando significare poterat, nisi ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.
”因此,这个连仇敌在称呼时若不先加以赞扬就无法充分指明的人,这个仅凭一个家族名就不仅表明了他是谁,而且表明了他是怎样的人的人,却仍然被召去面对虚假且不公的可耻行为控告;马尔库斯……