§45constituitur ex altera parte ulterior Hispania, quae profecto non modo religione sua resistere istorum cupiditati potest sed etiam sceleratorum hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis refutare.
在另一边,远西班牙挺身而出,它无疑不仅能凭着自身的诚实来抵制那些人的贪欲,而且能用自己的见证和赞赏来驳斥恶人的伪誓。
atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia sumuntur.
此外,甚至从最忠诚和最显赫的加利尔(加利尔人)那里,也获得了极其重要的援助。
venit huic subsidio misero atque innocenti Massiliensium cuncta civitas, quae non solum ob eam causam laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem gratiam referre videatur sed etiam quod ea condicione atque eo fato se in eis terris conlocatam esse arbitratur ne quid nostris hominibus istae gentes nocere possint.
马西利亚的全体市民都来援助这个可怜而无辜的人,她们这样做不仅是为了向这位曾经拯救过她们的人表示同等的报恩,也是因为她们认为自己是被安置在那些土地上,承担着那样的条件和命运,使得那些部族无法以任何方式伤害我们的人。
§46propugnat pariter pro salute M. Fontei Narbonensis colonia, quae per hunc ipsa nuper obsidione hostium liberata nunc eiusdem miseriis ac periculis commovetur.
同样,纳尔博殖民地也为马尔库斯·丰泰乌斯的生命安全而战,它最近刚由他从敌人的包围中解放出来,现在正为他的痛苦和危险而深受震动。
denique ut oportet bello Gallico, ut maiorum iura moresque praescribunt, nemo est civis Romanus qui sibi ulla excusatione utendum putet; omnes illius provinciae publicani, agricolae, pecuarii, ceteri negotiatores uno animo M. Fonteium atque una voce defendunt.
最后,正如在加利尔战争中所应当的那样,正如祖先的法律和习俗所规定的一样,没有一个罗马公民认为自己应该使用任何借口;那个行省的所有征税人、农民、牧民以及其他商人都以同一的心志和同一的声音为马尔库斯·丰泰乌斯辩护。
quod si tantas auxiliorum nostrorum copias Indutiomarus ipse despexerit, dux Allobrogum ceterorumque Gallorum, num etiam de matris hunc complexu, lectissimae miserrimaeque feminae, vobis inspectantibus avellet atque abstrahet? praesertim cum virgo Vestalis ex altera parte germanum fratrem complexa teneat vestramque, iudices, ac populi Romani fidem imploret; quae pro vobis liberisque vestris tot annos in dis immortalibus placandis occupata est ut ea nunc pro salute sua fratrisque sui animos vestros placare possit.
但是,如果阿洛布罗格人和其他高卢人的领袖因杜蒂奥马鲁斯本人蔑视了我们如此众多的援助力量,他是否会在您们眼皮底下,将此人从他那最高尚也最痛苦的母亲的怀抱中夺走并拉开? 特别是当在另一边,一位维斯塔贞女紧紧拥抱着她的亲兄弟,并哀求您们——法官诸公——以及罗马人民的信义时;她为了您们和您们的子嗣,这么多年来一直致力于平息神明的愤怒,以至于她现在为了自己和她兄弟的安全,能够平息您们的心灵。
§47cui miserae quod praesidium, quod solacium reliquum est hoc amisso? nam ceterae feminae gignere ipsae sibi praesidia et habere domi fortunarum omnium socium participemque possunt; huic vero virgini quid est praeter fratrem quod aut iucundum aut carum esse possit? nolite pati, iudices, aras deorum immortalium Vestaeque matris cotidianis virginis lamentationibus de vestro iudicio commoneri; prospicite ne ille ignis aeternus nocturnis Fonteiae laboribus vigiliisque servatus sacerdotis vestrae lacrimis exstinctus esse dicatur.
在失去了他之后,给这个可怜的女人留下了什么保护、什么安慰? 因为其他的女人可以为自己生育保护者,并在家中拥有分享和参与一切命运的伴侣;但对于这位贞女来说,除了兄弟之外,还有什么能让她感到愉快或珍贵的呢? 法官诸公,不要让不死神明和母亲维斯塔的祭坛,因您们的判决而每天受到贞女哀哭的提醒;请注意,不要让那由丰泰亚夜以继日的劳苦和守望所维持的永恒之火,被传说是因您们女祭司的泪水而熄灭。
§48tendit ad vos virgo Vestalis manus supplices easdem quas pro vobis dis immortalibus tendere consuevit.
维斯塔贞女向您们伸出她那哀求的双手,这双手正是她平时为了您们而习惯向不死神明伸出的。
Cavete ne periculosum superbumque sit eius vos obsecrationem repudiare cuius preces si di aspernarentur, haec salva esse non possent.
请警惕,拒绝她的恳求是危险且傲慢的,如果神明也蔑视她的祈祷,这些事物就不可能保持安全。
videtisne subito, iudices, virum fortissimum, M. Fonteium, parentis et sororis commemoratione lacrimas profudisse? qui numquam in acie pertimuerit, qui se armatus saepe in hostium manum multitudinemque immiserit, cum in eius modi periculis eadem se solacia suis relinquere arbitraretur quae suus pater sibi reliquisset, idem nunc conturbato animo pertimescit ne non modo ornamento et adiumento non sit suis sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus aeternum miseris atque ignominiam relinquat.
法官诸公,您们难道没有看到,最勇敢的男子马尔库斯·丰泰乌斯在提到母亲和姐姐时突然流下了眼泪吗? 他从未在战场上感到恐惧,曾经常常武装自己冲入敌人的手中和人群中,因为在那种危险中,他认为自己会给亲人留下与父亲留给自己相同的安慰;现在他却以惊慌的心情极度害怕,不仅担心不能成为亲人的荣耀和帮助,反而会带着最痛楚的悲伤,给可怜的他们留下永远的耻辱和污名。
§49O fortunam longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum esset! tum enim vitae socia virtus, mortis comes gloria fuisset; nunc vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas ad eorum arbitrium sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt! A quo periculo defendite, iudices, civem fortem atque innocentem;
马尔库斯·丰泰乌斯啊,如果您能选择死在高卢人的武器下,而不是死在他们的伪誓中,那该是多么截然不同的命运! 因为那时美德会是生命的伴侣,荣耀会是死亡的盟友;而现在,承受着被武力征服或极不情愿服从的人的任意惩罚,这是胜利和帝国怎样的痛苦!
curate ut nostris testibus plus quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam hostium libidini consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem quae vestris sacris praesit quam eorum audaciam qui cum omnium sacris delubrisque bella gesserunt.
法官诸公,请保护这位勇敢而无辜的公民免受这种危险;请确保您们显得更相信我们的证人而不是异族人,更关心公民的安全而不是敌人的欲望,更看重主持您们神圣仪式者的恳求而不是那些与所有神圣殿堂交战者的肆无忌惮。
postremo prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani maxime pertinet, ut plus apud vos preces virginis Vestalis quam minae Gallorum valuisse videantur.
最后,法官诸公,请关注这最关系到罗马人民尊严的事,让维斯塔贞女的祈求在您们面前显得比高卢人的威胁更有力量。