§1Antea sic hanc causam agere statueram, recuperatores, ut infitiaturos adversarios arbitrarer tantam caedem et tam atrocem ad familiam suam pertinere.
收回权利法官们,以前我曾决定这样进行诉讼,以为对手会否认如此巨大且残暴的屠杀与他们自己的奴隶家族有关。
itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse.
因此,我怀着免于忧虑和思考的轻松心情来到法廷,因为我懂得通过证人可以很容易地使这一点明晰。
nunc vero postea quam non modo confessus est vir primarius, L. Quinctius laborabam ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem; nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id cum confessi sunt, meliore loco esse videantur.
但现在,既然那位杰出的人物卢基乌斯·昆克蒂乌斯不仅承认了,我曾努力表明我所指控的事实确已发生;现在我的演说必须花在这上面:使对手们不至于因为承认了他们极想否认却无论如何无法否认的事实,而显得处于更有利的地位。
§2itaque tum vestrum difficilius iudicium, mea facilis defensio fore videbatur.
因此,在当时看来,你们的判决更难,而 my 的辩护却很容易。
ego enim omnia in testibus quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est.
因为我把一切都寄托在证人身上;对于一个承认罪行的人进行判决,还有什么比这更容易的呢? 然而,对我来说,要足够详尽地阐述一件事是困难的,因为这件事既无法用言语描绘得比事实本身更残暴,也无法通过我的演说比他们自己的坦白更清晰。
§3Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis minus diligenter illius existimationem quam rem M. Tulli viderer defendere.
在我所提到的这件事情中,我的辩护策略必须改变,我可能显得没有像保护马尔库斯·图利乌斯的财产那样,细心地保护那个人的名誉。
nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului.
现在,既然昆克蒂乌斯认为,提出这么多关于马尔库斯·图利乌斯的生平、品行和名誉的、特别是虚假且恶意捏造的事情,与本案有关,那么,如果我显得不像以前那样顾及他的名声,法比乌斯将由于许多原因必须原谅我。
§4Pri. . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine? ac mihi magis illud laborandum videtur, recuperatores, ut quod antea nihil in istum dixi probare possim, quam ne in eo reprehendar quod hoc tempore respondeo.
既然在以前的诉讼中,他认为不给对手任何留情面是他的职责,那么我,图利乌斯,为图利乌斯——一个在心灵和名字上都与我紧密相连的人——应该做些什么呢? 而且,收回权利法官们,在我看来,我更需要努力证明为什么以前我没有对那个人说任何坏话,而不是避免因我此时的回答而受到指责。
§5verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est.
但是,我当时做了应该做的事,现在我也将做必须做的事。
nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia res postulare non videretur.
因为当关于财产问题发生争执时,即我们声称给马尔库斯·图利乌斯造成了损害,对普布利乌斯·法比乌斯的名誉说些什么似乎与我的天性不合,这并不是因为情况似乎不要求这样做。
quid ergo est? tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum non soleo descendere.
那么这是为什么呢? 虽然案情有此要求,但除非迫不得已强迫我,否则我通常不会堕落到去说恶言。
nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.
现在既然我是被迫说出来的,如果我碰巧说了什么,我也将怀着敬畏和适度来进行,仅仅为了让法比乌斯在以前的诉讼中能够判断我不是他的敌人之后,现在能够知道我是马尔库斯·图利乌斯忠实而坚定的朋友。
§6Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare—quod tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco quia aequum est, postulo—ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his aliquid ad iudicandum relinquas.
卢基乌斯·昆克蒂乌斯,我非常想从你那里得到这一件事——虽然我希望得到它是由于它对我合适,但我向你提出它是因为它是公平的——那就是,你为自己留出很多演说时间的同时,也要给这些人留出一些进行判决的时间。
namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te postulo.
因为以前,不是你辩护的节制,而是黑夜结束了你的演说;现在,如果能让你满意,不要做同样的事,这就是我向你提出的请求。
neque hoc idcirco postulo quod te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas; quod si facies, non vereor ne dicendo dies eximatur.
我提出这个请求,并不是因为我认为你应该省略什么,或者不应该尽可能华丽和详尽地叙述,而是希望你对每一件事只说一次;如果你这样做,我不担心这一天会在你的演说中消逝。
§7iudicium vestrum est, recuperatores,
"Qvantae pecvniae"
"paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm datvm esse M. Tvllio.
判决是你们的,收回权利法官们:“判明由于普布利乌斯·法比乌斯家族的恶意,以武装或聚集的人员施加暴力,给马尔库斯·图利乌斯造成了多少金额的损害。
"
eius rei taxationem nos fecimus; aestimatio vestra est; iudicium datum est in quadruplum.
”该案件的最高限额由我们设定;评估是你们的;诉讼是以四倍额度授予的。