Humanitext Reader

西塞罗 · 为图利乌斯辩护 §41-49

基于阿奎利亚法与古老法律的驳斥

第 6 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗讨论了阿奎利亚法与本案暴力事件的区别,解释了为什么在审判公式中故意没有加上“不法”这一词。他进一步通过分析古代禁令以及包括十二铜表法在内的法律,驳斥了对手的论点。

§41etenim, recuperatores, non damno commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent.
因为,收回权利法官们,政务官并不是由于损害而动摇,才给予以此种言词表达的审判的。
nam si id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum quicum nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et ad ' "damnvm" ' adderetur ' "inivria.
因为如果是那样的话,他们既不会指派收回权利法官,而不是单一法官,也不会针对整个奴隶群体,而是针对被名指提起诉讼的个人,也不会判处四倍赔偿,而是双倍赔偿,且在‘损害’之外还会加上‘不法’。
" ' neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet advertere.
因为给予此项审判的裁判官并没有背离阿奎利亚法中关于其他损害的规定,在那些规定中,除了损害之外没有其他争点,这也是裁判官必须注意的事情。
§42in hoc iudicio videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non utrum iure facta an iniuria? non ergo praetores a lege Aquilia recesserunt, quae de damno est, sed de vi et armis severum iudicium constituerunt, nec ius et iniuriam quaeri nusquam putarunt oportere, sed eos qui armis quam iure agere maluissent de iure et iniuria disputare noluerunt.
在这场审判中,你们看到在争论暴力,看到在争论武装人员,看到建筑物的攻占、田野的荒废、人类的屠杀、放火、抢劫、鲜血进入审判,而你们竟然感到惊奇,那些给予此项审判的人认为,只要调查这些如此残酷、如此不公、如此残暴的行为是否发生过就足够了,而不是去调查它们是依法而为还是不法而为吗? 因此,裁判官们并没有背离关于损害的阿奎利亚法,而是确立了关于暴力和武器的严厉审判;他们也并非认为任何地方都不应当调查权利与不法,而是不希望那些宁愿用武器而非用权利来行动的人去争辩权利与不法。
§43neque ideo de iniuria non addiderunt quod in aliis rebus non adderent, sed ne ipsi iudicarent posse homines servos iure arma capere et manum cogere, neque quod putarent, si additum esset, posse hoc talibus viris persuaderi non iniuria factum, sed ne quod tamen scutum dare in iudicio viderentur eis quos propter haec arma in iudicium vocavissent.
他们之所以没有加上关于不法行为的内容,并不是因为在其他事情中他们不加,而是为了避免他们自己判定奴隶可以合法地拿起武器和聚集人群,也不是因为他们认为,如果加上了这一条,就可以说服像你们这样的人相信这不是不法而为,而是为了避免在审判中给那些因这些武器而被传唤上庭的人提供任何盾牌。
§44fuit illud interdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque est: "Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno vi deiecisti.
在我们的祖先那里,曾有关于暴力的那项禁令,今天也依然存在:“在这一年中,你、或你的奴隶群体、或你的代理人,以暴力将他、或他的奴隶群体、或他的代理人驱逐出去的地方。
" deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur: "cvm ille possideret" , et hoc amplius: "qvod nec vi nec clam nec precario possideret. "
”然后,现在为了被告的利益,加上了这一条:“当他占有时”,并且更进一步:“即他既非通过暴力、亦非秘密、亦非通过恳求而占有的财产。
§45multa dantur ei qui vi alterum detrusisse dicitur; quorum si unum quodlibet probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario.
” 许多辩护手段被给予了那个被控用暴力驱逐他人的人;如果他能向法官证明其中任何一条,即使他承认自己是以暴力驱逐的,他也必然胜诉:即被驱逐者并未占有,或他是从被告那里通过暴力、或秘密、或通过恳求而占有的。
ei qui de vi confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam maiores reliquerunt.
对于承认使用暴力的人,祖先们仍然留下了如此多的辩护手段以赢得官司。
§46age illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum licentiam boni debent dicere.
且让他们考虑那另一项禁令,它同样是因为时代的相同不公和人们的极度放纵而在现在确立的——善良的人应当说。
§47atque ille legem mihi de xii tabulis recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce, si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl. pulsaverit.
他向我宣读了十二铜表法中的一项法律,该法允许在夜间杀死小偷,在白天如果小偷用武器自卫也可以杀死,以及神圣法中一条古老的法律,该法命令免罚地杀死殴打平民护民官的人。
nihil, ut opinor, praeterea de legibus.
在我看来,关于法律,此外没有别的内容了。
§48qua in re hoc primum quaero, quid ad hoc iudicium recitari istas leges pertinuerit.
在此事中,我首先要问:宣读这些法律与本案审判有什么关系?
num quem tribunum pl. servi M. Tulli pulsaverunt? non opinor.
难道马尔库斯·图利乌斯的奴隶打过某位平民护民官吗? 我不这么认为。
num furatum domum P. Fabi noctu venerunt? ne id quidem.
难道他们夜里到普布里乌斯·法比乌斯的家里偷东西吗? 连这也没有。
num luce furatum venerunt et se telo defenderunt? dici non potest.
难道他们白天来偷东西并用武器自卫了吗? 这无从谈起。
ergo istis legibus quas recitasti certe non potuit istius familia servos M. Tulli occidere.
因此,根据你宣读的那些法律,那个人的奴隶群体显然不可能杀害马尔库斯·图利乌斯的奴隶。
§49'non,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi.
‘不,’他说,‘我宣读它们并不是为了那件事,而是为了让你明白:在我们的祖先看来,杀人并不像你所认为的那样,是什么极其不体面的事情。
' at primum istae ipsae leges quas recitas, ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse esset, hominem occidi.
’但是首先,暂且不提其他,你所宣读的那些法律本身就表明了,我们的祖先除非在极其必要的情况下,否则是多么不希望有人被杀。
ista lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut inermes sine periculo possent esse.
那是神圣法,是他们在武装时通过的,以便无武装的人可以免于危险。
qua re non iniuria, quo magistratu munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus vallatum esse voluerunt.
因此,他们并非不合理地希望:那位保护法律的政务官,其身体也应当受到法律的保护。

词汇与语法注释

  1. §41si id esset — 这是针对现在事实相反的虚拟条件句(si id esset ... darent ... adderetur),其中使用未完成过去时虚拟式,用以表明裁判官并非仅因损害本身而设立该项审判。
  2. §43quod in aliis rebus non adderent — 虚拟式表示被否定的原因。西塞罗使用 quod 引导的虚拟式,用以否定一般的理由(通常为对方所主张),即他们不加“不法”这一词并非因为在其他诉讼中也不加。
  3. §44Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs — 占有收回禁令(interdictum de vi)的公式化表述。unde(自彼处)是关系副词,指向驱逐(deiecisti)行为发生的起点,整体构成了法律恢复原状的命令框架。
  4. §49quo magistratu munitae leges sunt — 先行词(magistratus)被吸收到关系从句中,并与关系代词(quo)同格(先行词并入)。它与主句中的“eius magistratus”相照应,构成了“法律由该政务官守护,正是该政务官的身体……”的语义结构。

引用这一段

西塞罗, 为图利乌斯辩护 §41-49. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.humanitext-lat2:41-49

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。