Humanitext Reader

西塞罗 · 为图利乌斯辩护 §50-56

十二铜表法的正当防卫规定与袭击的非法性

第 7 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗分析了十二铜表法,指出关于杀死小偷或自卫的规定并不能为本次屠杀开脱,并强调法比乌斯一方显然是主动袭击者。

§50Furem, hoc est praedonem et latronem, luce occidi vetant xii tabulae; cum intra parietes tuos hostem certissimum teneas, nisi se telo defendit, inquit, etiam si cum telo venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod si repugnat, ' "endoplorato" ,' hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant.
十二铜表法禁止在白天杀死小偷,即掠夺者和强盗;“即使你在墙内抓获了最确定的敌人,除非他用武器自卫,”法律说,“即使他是带着武器来的,除非他使用该武器并进行反抗,否则你不得杀他;如果他反抗,‘“呼喊求助”’,即大声呼喊,以便有人听到并聚集过来。
quid ad hanc clementiam addi potest, qui ne hoc quidem permiserint, ut domi suae caput suum sine testibus et arbitris ferro defendere liceret?
”对于这种仁慈,还能增添什么呢? 他们甚至不允许人在没有证人和仲裁者的情况下,在自己家里用铁器防卫自己的生命。
§51quis est cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad xii tabulas revocas, quam si quis quem imprudens occiderit? nemo, opinor.
既然你把我拉回到十二铜表法,那么请问:相比于无意中杀人的人,还有谁更应该获得原谅? 我认为没有。
haec enim tacita lex est humanitatis ut ab homine consili, non fortunae poena repetatur.
因为这是人类默示的法则:惩罚应当针对人的意图,而非针对偶然。
tamen huiusce rei veniam maiores non dederunt.
然而,我们的祖先并没有对这种事情给予宽恕。
nam lex est in xii tabulis: "si telvm manv fvgit ma gis qvam iecit" §52si qui furem occiderit, iniuria occiderit.
因为在十二铜表法中有一条法律:'“如果武器与其说是被掷出,不如说是自手中飞脱”' 如果有人杀死了小偷,他是非法杀死的。
quam ob rem? quia ius constitutum nullum est.
为什么? 因为没有任何已确立的权利。
quid, si se telo defenderit? non iniuria.
如果他用武器自卫呢? 并非非法。
quid ita? quia constitutum est.
为什么? 因为已经这样确立了。
§53. . tamen per vim factum esset, tamen in eo ipso loco qui tuus esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti verum etiam, si tectum hoc insciente aut per vim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse defenderet, id vi aut clam factum iudicaretur.
……即使这是通过暴力完成的,然而在属于你的那块土地上,你不仅不能依法杀害马尔库斯·图利乌斯的奴隶,而且,如果在他不知情的情况下或通过暴力拆毁了这处屋顶(那是他在你的土地上建造并主张为其所有的),这也会被判定为“通过暴力或秘密进行的行为”。
tu ipse iam statue quam verum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua non potuerit, maximam caedem sine fraude facere potuisse.
既然你的奴隶群体连扔下几片瓦片都无法免受惩罚,如今竟然能毫无罪责地进行最大规模的屠杀,这有多合理,你自己现在来决定吧。
ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est; nunc hoc probabis viris talibus, cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu vis, in tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere?
如果我自己因为那个屋顶被毁坏,今天提起关于“暴力或秘密行为”的诉讼,你必须要么通过仲裁人予以恢复,要么在誓约诉讼中被判败诉;现在,你竟然要向这样的人们证明:虽然你不能依法拆毁一栋(如你所愿)在你的土地上的建筑物,但你却能依法杀死那栋建筑物里的人?
§54'at servus meus non comparet, qui visus est cum tuis; at casa mea est incensa a tuis.
“但是我的奴隶,那个曾被看到和你的奴隶在一起的人,现在找不到了;而且我的小屋被你的奴隶烧毁了。
' quid ad haec respondeam? ostendi falsa esse;
”对此我该如何回答?
verum tamen confitebor.
我已经证明了这些是虚假的;但尽管如此,我还是承认它们。
quid postea? hoc sequitur, ut familiam M. Tulli concidi oportuerit? vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari; verum ut esses durissimus, agi quidem usitato iure et cotidiana actione potuit.
那又怎样? 难道由此就可以得出结论,马尔库斯·图利乌斯的奴隶群体应该被斩尽杀绝吗? 凭赫拉克勒斯起誓,这甚至很难证成鞭笞的惩罚,也很难证成更严厉的斥责;但即便你极其冷酷,也完全可以通过惯常的法律和日常的诉讼来解决。
quid opus fuit vi, quid armatis hominibus, quid caede, quid sanguine?
何必需要暴力,何必需要武装人员,何必需要屠杀,何必需要流血?
§55'at enim oppugnatum me fortasse venissent.
“但是他们也许会来袭击我。
' haec est illorum in causa perdita extrema non oratio neque defensio, sed coniectura et quasi divinatio.
”这是他们在败局已定的诉讼中最后的挣扎——既非申辩也非防卫,而是臆测和仿佛预言般的话。
illi oppugnatum venturi erant? quem? Fabium.
他们打算来袭击? 袭击谁? 法比乌斯。
quo consilio? Vt occiderent.
怀着什么意图? 为了杀人。
quam ob causam? quid ut proficerent? qui comperisti? et ut rem perspicuam quam paucissimis verbis agam, dubitari hoc potest, recuperatores, utri oppugnasse videantur, qui ad villam venerunt, an qui in villa manserunt?
因为什么原因? 他们能得到什么好处? 你是怎么发现的? 为了用最简短的语言处理这件显而易见的事:收回权利法官们,难道还能怀疑谁更像是袭击者吗? 是那些来到别墅的人,还是那些留在别墅里的人?
§56qui occisi sunt, an ei ex quorum numero saucius factus est nemo? qui cur facerent, causa non fuit, an ei qui fecisse se confitentur? verum ut hoc tibi credam, metuisse te ne oppugnarere, quis hoc statuit umquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere a quo metuisse se dicat ne ipse posterius occideretur?
是那些被杀的人,还是那些当中连一个受伤的人都没有的人? 是那些没有理由这样做的人,还是那些承认是自己做的人? 但即使我在这件事上相信你,相信你曾害怕被袭击,又有谁曾经确立过这样的规定,或者在不给所有人带来极大危险的情况下,能允许谁依法杀害一个他声称自己曾害怕未来会被其杀害的人?

词汇与语法注释

  1. 51si telvm manv fvgit ma gis qvam iecit — 这一源自十二铜表法的片段省略了条件句的主句(历史背景中通常是提供公羊作为代罪)。动词 fugit 是完成时,表示武器非故意地从手中“脱落”,而非故意掷出。
  2. 53tamen per vim factum esset — 句首存在脱文(lacuna),虽然可能省略了表示让步的连词(如 si 或 licet),但虚拟式过去完成时 factum esset 以及其后的 tamen 共同构成了虚拟让步条件从句(“即使……是完成的”)。
  3. 53quam verum sit... potuisse — 夺格不定式结构 [tua familia] potuisse 用作间接疑问句 quam verum sit 的主语(“你的奴隶们能够……是多么真实/合理”)。其中嵌入了让步性的 cum 从句(cum... non potuerit)以增强对比效果。
  4. 54hoc sequitur, ut... oportuerit — 无人称动词 sequitur(结果是……)引导一个以 ut 加虚拟式(此处为 oportuerit)构成的名词性从句,作为其主语或结果从句。oportuerit(oportet 的虚拟式完成时)进一步支配被动不定式 concidi(被屠杀)。
  5. 56ut hoc tibi credam, metuisse te ne oppugnarere — 从句 ut... credam 是让步虚拟式(“即使我假定相信这一点”)。代词 hoc 的具体内容由同位语式的夺格不定式结构 metuisse te(“你曾害怕”)说明,该结构又支配了表示害怕的从句 ne oppugnarere(虚拟式未完成时被动语态第二人称单数,采用古风词尾 -re 而非后来通用的 -ris)。

引用这一段

西塞罗, 为图利乌斯辩护 §50-56. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.humanitext-lat2:50-56

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。