Humanitext Reader

西塞罗 · 为图利乌斯辩护 §33-40

袭击行为中的恶意与加入不法条款的被否决

第 5 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗驳斥了对方律师对“恶意”一词的曲解,指出袭击的每一个具体行为中都包含着恶意。他还批评对方在请求加入“不法”一词被否决的情况下,仍旧装作获得了准许一般进行辩护的不当做法。

§33hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
在此,在我看来,那些人似乎具有非凡的智谋,他们既夺取了那些对他们不利而对我有益的东西,又把礁石和岩壁当作港口和停泊处。
nam in dolo malo volunt delitiscere, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur.
因为他们企图隐藏在“恶意”之中,但在其中,不仅当他们亲自做了他们所承认的一切时,而且即使他们是通过他人做了这件事,他们也会陷入困境并被拘捕。
§34ego non in una re sola, quod mihi satis est, neque in universa re solum, sed singillatim in omnibus dolum malum exstare dico.
我主张,恶意不仅存在于单单一件事中(这对我来说已足够),也不仅存在于整体中,而是单独存在于每一件事中。
consilium capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt.
他们策划前往马尔库斯·图利乌斯的奴隶那里;他们是怀着恶意而为。
arma capiunt; dolo malo faciunt.
他们拿起武器;他们是怀着恶意而为。
tempus ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt; dolo malo faciunt.
他们选择适合埋伏和隐蔽的时间;他们是怀着恶意而为。
vi in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est.
他们用暴力冲进房屋;在这暴力本身中就含有恶意。
occidunt homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo malo potest.
他们杀人、拆毁房屋;而杀人或故意给他人造成损害,是不可能不怀着恶意的。
ergo si omnes partes sunt eius modi ut in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo factum iudicabitis?
因此,如果所有的部分都是如此,以至于在每一个细节中都粘附着恶意,难道你们会判定整件事和全部罪行是在没有恶意的情况下发生的吗?
§35quid ad haec Quinctius? sane nihil certum neque unum, in quo non modo possit verum putet se posse consistere.
对此,奎恩克蒂乌斯怎么说? 确实没有什么确定或一致的论点,是他不仅能据此立足、甚至自认为能立足的。
primum enim illud iniecit, nihil posse dolo malo familiae fieri.
因为他首先抛出了这样一个论点:奴隶群体的恶意无法做出任何事情。
hoc loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino huiusce modi iudicia dissolveret.
在这一点上,他不仅是在为法比乌斯辩护,而且是在彻底废除这类审判。
nam si venit id in iudicium de familia quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes de simili causa necesse est, bona me hercule!
因为如果在关于奴隶的审判中,所审理的是任何奴隶群体都根本不可能犯下的事情,那么审判就不存在了,所有类似案件的被告都必然被宣告无罪。 天哪,这可真是太妙了!
§36si hoc solum esset, tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica fortunisque privatorum, severissimum iudicium maximaque ratione compositum per vos videri esse dissolutum.
即使仅仅因为这一点,像你们这样的人也不应该愿意让一个关系到国家最高利益和私人财产的重大事件、一个以最大理性构建的极严厉的审判,看起来是因为你们而被废除。
sed non id solum agitur hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur.
而且关键不仅在于这一件事;人们对这场审判寄予厚望,以至于认为这不仅是对一个案件做出裁决,而是为所有案件树立规范。
§37ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit, pro concesso putetur.
我明白这一点,但还是必须对奎恩克蒂乌斯所说的话做出回应,并非因为这与本案有关,而是为了防止由于我的忽略而使任何点被默认为已被承认。
§38dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint necne.
你说应当调查马尔库斯·图利乌斯的人是否是被不法杀害的。
de quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne.
对此,我首先要问:这件事是否属于本案的审理范围?
si non venit, quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere? si autem venit, quid attinuit te tam multis verbis a praetore postulare ut adderet in iudicium ' "inivria" ,' et, quia non impetrasses, tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria non addidisset?
如果不属于,我们说这些或法官们调查这些有什么用? 如果属于,你又何必费尽口舌请求裁判官在审判公式中加上“不法”一词,又因为未获准许而向护民官抗告,并在法庭上抱怨裁判官不加进不法行为是不公正的呢?
§39haec cum praetorem postulabas, cum tribunos appellabas, nempe ita dicebas, potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum.
当你向裁判官提出这些请求、向护民官抗告时,你当然是这样说的:应当给你机会,如果你能做到的话,去说服收回权利法官们,对马尔库斯·图利乌斯造成的损害并非不法。
quod ergo ideo in iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo depulsus es impetraris? at quibus verbis in decernendo Metellus usus est ceterique quos appellasti? nonne haec omnium fuit oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? et recte, recuperatores.
那么,你曾因希望能在收回权利法官面前辩论此事而要求将其加入审判公式,在未被加入的情况下,你难道还要这样说,就好像你已经得到了你被拒绝的那样东西吗? 然而,梅特卢斯以及你所抗告的其他人在做出裁决时使用了什么词语? 难道所有人的说法不都是这样吗:既然据说奴隶们是通过武装或召集的人员施加暴力而为的,那么即使这不可能根据任何权利而为,他们也不会再添加任何字句? 这是正确的,收回权利法官们。
§40nam cum perfugio nullo constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure posse? an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?
因为在没有建立任何退路的情况下,奴隶们尚且如此大胆地犯下这些罪行,主人如此无耻地承认,那么如果裁判官判定这种屠杀可以合法进行,你们认为将会发生什么? 难道政务官们是为罪行确立辩护,还是允许犯罪的权力和放纵,这二者之间有什么区别吗?

词汇与语法注释

  1. §33si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur — 这是一个混合条件句,条件从句(si fecissent)表示过去反事实条件(虚拟式过去完成时),而主句(haererent ac tenerentur)表示现在反事实条件(虚拟式未完成时)。意为“即使他们(过去)是通过他人做了这件事,他们(现在/通常)也会陷入困境并被拘捕”。
  2. §35dolo malo familiae — "familiae" 是属格(主语性属格或所有格),修饰 "dolo malo",意为“奴隶(群体)的恶意”。
  3. §37non quo ad rem pertineat — "non quo" 后面接虚拟式(pertineat)的句式,用于否定一个假设的或不真实的理由(意为“并非因为它与本案有关”)。

引用这一段

西塞罗, 为图利乌斯辩护 §33-40. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.humanitext-lat2:33-40

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。