§27si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur.
如果审判被如此设定,即仅仅以奴隶自身所做的事作为结论,而如果某些奴隶自身本不想参与屠杀,而是召集或雇佣了其他人,无论是奴隶还是自由人,那么这整场审判以及裁判官的严厉性都将化为乌有。
nemo enim potest hoc iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam familiam vi armatis hominibus damnum dedisse.
因为没有人能够判定,在奴隶自身未曾参与的事情中,正是该奴隶通过武装人员的暴力造成了损害。
ergo, id quia poterat fieri et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset, verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset.
因此,正因为这种情况可能发生,且极易发生,所以仅仅调查奴隶自身做了什么是不够的,还必须调查由于奴隶的恶意而做了什么。
§28nam cum facit ipsa familia vim armatis coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est; cum autem rationem init ut ea fiat, familia ipsa non facit, fit autem dolo malo eius.
因为当奴隶自身通过武装或召集的人员施加暴力并给他人造成损害时,这必然是怀着恶意而为;但当它出谋划策使其发生时,虽然奴隶自身没有直接动手,但这也是由于其恶意而发生的。
ergo addito '
"dolo malo"
' actoris et petitoris fit causa copiosior.
因此,加上“恶意”一词后,原告及起诉人的诉由就变得更加充分。
Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse, sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est.
因为无论他能证明哪一点,即是该奴隶自身直接给他造成了损害,还是由于该奴隶的计划和协助而造成的,他都必然获胜。
§29videtis praetores per hos annos interdicere hoc modo, velut inter me et M. Claudium:
"Vnde dolo malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est"
, cetera ex formula.
你们看到这些年来裁判官们以这种方式发布禁令,例如在我与马尔库斯·克劳狄乌斯之间:“马尔库斯·图利乌斯啊,因你的恶意,马尔库斯·克劳狄乌斯或其奴隶或其代理人被以暴力驱逐之处”,其余部分遵循公式。
si, ubi ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic defendam ut vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis me audiat? non opinor equidem, quia, si vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci;
如果当禁令已如此发布且做出了担保时,我向法官这样自辩,承认我曾以暴力驱逐他,但否认恶意,会有谁听信我吗?
in vi enim dolus malus inest, et Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur.
我个人绝不这么认为,因为如果我以暴力驱逐了马尔库斯·克劳狄乌斯,我就是以恶意驱逐了他;因为在暴力中固然包含着恶意,而对于克劳狄乌斯来说,证明以下两者之一就足够了:要么是他本人被我以暴力驱逐,要么是我策划了使他被暴力驱逐。
§30plus igitur datur Claudio, cum ita interdicitur, unde dolo malo meo vi deiectus sit, quam si daretur, unde a me vi deiectus esset.
因此,当禁令被设定为“因我的恶意被暴力驱逐之处”时,克劳狄乌斯所获得的,比设定为“被我暴力驱逐之处”要多。
nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem; in illo priore, ubi dolus malus additur, sive consilium inissem, sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo vi deiectum iudicari.
因为在后者中,除非是我亲自驱逐了他,否则我将在担保中获胜;但在前者中,当加入了恶意时,无论是我策划了此事,还是我亲自驱逐了他,都必然判定你因我的恶意而被暴力驱逐。
§31hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores.
收回权利法官们,这在本次审判中非常相似,甚至显然完全一样。
quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset:
"Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii vi hominibvs armatis damnvm M. Tvllio datvm"
, quid haberes quod diceres? nihil, opinor.
我问你,如果审判被如此设定:“根据普布利乌斯·法比乌斯的奴隶通过武装人员的暴力给马尔库斯·图利乌斯造成的损害,应判定多少金额”,你有什么可说的? 我认为什么都没有。
fateris enim omnia et familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse.
因为你承认了一切,既承认是普布利乌斯·法比乌斯的奴隶干的,也承认是通过武装人员的暴力干的。
quod additum est '
"dolo malo"
,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio?
难道你认为,在你的所有辩护都被压制和排除的这一点上,加上“恶意”一词反而是在帮助你吗?
§32nam si additum id non esset ac tibi libitum esset ita defendere, tuam familiam non fecisse, vinceres, si id probare potuisses.
因为如果没有加上这一词,而你又乐于这样辩护,说你的奴隶没有干这事,如果你能证明这一点,你就会获胜。
nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est; nisi putamus eum in iudicium venire qui consilium inierit, illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intellegi possit, factum sine consilio non possit.
但现在,无论你是想用那样的辩护,还是用你正在使用的这种辩护,你都必然被判有罪;除非我们认为,策划者要出庭受审,而实际动手的人却不用,因为没有行为的计划是可以理解的,但没有计划的行为是无法理解的。
an, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur? an, qua in re praetor illi improbam defensionem tolli voluit, in ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis?
难道说,由于该行为的性质是,如果没有秘密计划、没有夜幕、没有暴力、没有对他人造成损害、没有武器、没有屠杀、没有犯罪就无法发生,那么它就会被判定为是在没有恶意的情况下发生的吗? 难道说,裁判官意在剥夺对方不当辩护的这一点,反而会被你们认为使我的诉讼变得更加困难了吗?