§8.51.1Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et coloniis incredibili honore atque amore.
凯撒的到来受到了所有自治市和殖民地难以置信的尊重与爱戴的迎接。
§8.51.2Tum primum enim veniebat ab illo universae Galliae bello.
因为那是他第一次从那场全高卢的战争中归来。
Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum, itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat.
为了装饰城门、道路以及凯撒将要经过的一切地方,凡是所能想到的,没有一样被遗漏。
§8.51.3Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset.
全体群众带着他们的孩子出迎,到处都在宰杀祭牲,铺设了宴饮卧榻的广场和神殿被挤得满满的,以至于人们仿佛能预先享受到那最受期待的凯旋式的喜悦。
Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.
富裕者展现出如此的壮丽,贫寒者则流露出如此的热切。