§8.32.1At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Caniniumque adesse cognoscerent nec se sine certa pernicie persequente exercitu putarent provinciae fines intrare posse nec iam libere vagandi latrociniorumque faciendorum facultatem haberent, in finibus consistunt Cadurcorum.
\n然而,德拉佩斯和与他在一起的鲁克特里乌斯,在得知军团和卡尼尼乌斯已逼近,并认为在敌军追击下,若无必死之虞便无法进入行省边界,且不再有自由游荡和进行劫掠的机会时,便在卡杜尔基人的领地内停了下来。
§8.32.2Ibi cum Lucterius apud suos cives quondam integris rebus multum potuisset, semperque auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem haberet, oppidum Vxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie natura loci munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi coniungit.
\n\n在那里,由于鲁克特里乌斯过去在局势尚完好时曾在其同胞中拥有很大影响力,且作为新计划的倡导者在蛮族中始终享有很高威望,他便用自己和德拉佩斯的军队占领了乌克塞洛杜努姆城——该城曾处于他的庇护关系之下,且因地形险要而防守极其坚固——并将城中居民联合到自己一边。