§8.33.1Quo cum confestim Gaius Caninius venisset animadverteretque omnes oppidi partes praeruptissimis saxis esse munitas, quo defendente nullo tamen armatis ascendere esset difficile, magna autem impedimenta oppidanorum videret, quae si clandestina fuga subtrahere conarentur, effugere non modo equitatum, sed ne legiones quidem possent, tripertito cohortibus divisis trina excelsissimo loco castra fecit;
盖乌斯·卡尼尼乌斯迅速赶到该处,注意到该城的各个部分都由极陡峭的岩石防守着,以至于即使无人防守,武装士兵也很难攀登;同时,他看到城中居民有大量行李,如果他们企图通过秘密逃跑将其运走,不仅无法逃脱骑兵,甚至连军团也无法逃脱。 于是他将大队分为三部分,在极高处建了三个营地。
§8.33.2a quibus paulatim, quantum copiae patiebantur, vallum in oppidi circuitum ducere instituit.
他开始逐渐从这些营地出发,在兵力允许的范围内,围绕该城修筑起一道环形土垒。