§8.23.1Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt.
在接下来的夜晚,使者们将答复带回给本族人,并备妥人质。
Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum speculabantur eventum; §8.23.2obsides dant, imperata faciunt excepto Commio, quem timor prohibebat cuiusquam fidei suam committere salutem.
其余各邦的使者也聚集起来,他们之前一直在观望贝洛瓦基人的结局;他们交出人质,执行命令,唯独除外科米乌斯,恐惧使他不敢将自己的安全托付给任何人的信用。
§8.23.3Nam superiore anno Titus Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse.
因为在前一年,当凯撒在近高卢司法执政时,提图斯·拉比埃努斯发现科米乌斯正在煽动各邦并策划针对凯撒的阴谋,他认为可以不用任何背信手段就将他的不忠压制住。
§8.23.4Quem quia non arbitrabatur vocatum in castra venturum, ne temptando cautiorem faceret, Gaium Volusenum Quadratum misit, qui eum per simulationem colloqui curaret interficiendum.
由于他认为科米乌斯即使受到传唤也不会来到营地,为了不因尝试而使他更加警觉,他派出了盖乌斯·沃尔塞努斯·夸德拉图斯,去安排在假装会谈时将其杀死。
Ad eam rem delectos idoneos ei tradit centuriones.
为了这一任务,他向其交付了选拔出来的合适百人队长。
§8.23.5Cum in colloquium ventum esset, et, ut convenerat, manum Commi Volusenus arripuisset, centurio vel insueta re permotus vel celeriter a familiaribus prohibitus Commi conficere hominem non potuit; graviter tamen primo ictu gladio caput percussit.
当来到会谈地点,且正如约定好的那样,沃尔塞努斯抓住科米乌斯的手时,一名百人队长或是因为对这反常之事感到动摇,或是被科米乌斯的随从迅速阻拦,未能将此人杀死;然而,他还是用剑第一击就重创了其头部。
§8.23.6Cum utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant adfectum; Gallorum, quod insidiis cognitis plura quam videbant extimescebant.
当双方都拔出剑时,两者的意图与其说是战斗,不如说是逃跑:我们的人是因为相信科米乌斯已受了致命伤;高卢人是因为识破了阴谋,害怕比眼见更多的危险。
Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani venire.
在此事发生后,据说科米乌斯下定决心,绝不再出现在任何罗马人的面前。