§8.22.1Haec orantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore superiore anno Bellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum: pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse neque ad sanitatem reliquorum deditione esse perductos.
面对使者们的这些恳求,凯撒指出:在前一年的同一时期,贝洛瓦基人以及高卢的其他城邦发起了战争;而在所有人中,这些人最顽固地坚持自己的决定,并且没有因为其余人的投降而回归理智。
§8.22.2Scire atque intellegere se causam peccati facillime mortuis delegari.
他知道并理解,过错的责任最容易被推给死者。
Neminem vero tantum pollere, ut invitis principibus, resistente senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis bellum concitare et gerere posset.
但是,在首领们反对、元老院抵抗、所有正直之士都反对的情况下,没有任何人拥有如此大的力量,能够仅凭平民的弱小势力来煽动并进行战争。
Sed tamen se contentum fore ea poena quam sibi ipsi contraxissent.
然而,他仍将满足于他们自己给自己招致的惩罚。