§8.21.1Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos, a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat.
这一计划得到众人批准后,阿特雷巴特人康米乌斯逃往了那些他在战争中曾向其借调辅助兵的日耳曼人那里。
§8.21.2Ceteri e vestigio mittunt ad Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset illaturus.
其余的人立即向凯撒派遣使者,请求他满足于对敌人施加的这一惩罚,因为即使在他们完好无损且无需战斗的情况下他能够施加这种惩罚,凭借他的宽大与仁慈,他也绝不会真正施加。
§8.21.3Adflictas opes equestri proelio Bellovacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse, vix refugisse nuntios caedis.
他们声称贝洛瓦基人的力量已在骑兵战中被摧毁;选拔的数千步兵已经阵亡,大屠杀的信使几乎没有逃脱的。
§8.21.4Tamen magnum ut in tanta calamitate Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli, concitator multitudinis, esset interfectus.
然而,在如此巨大的灾难中,贝洛瓦基人在那场战斗中也获得了极大的益处,因为战争的发起者、民众的煽动者科雷乌斯已被杀死。
Numquam enim senatum tantum in civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.
因为只要他还活着,元老院在城邦中就绝不可能拥有像无知平民那样大的权力。