§8.20.1Tali modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus Caesar, cum victos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum castrorum relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus octo milibus dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum videbat, tamen exercitu traducto progreditur.
事情以此种方式进行之后,凯撒踏着战斗刚留下的足迹行进,由于他认为遭受如此大祸而战败的敌军在收到消息后会撤离营地(据称该营地距离那场屠杀的地方大约不超过八英里),尽管他看到渡河因河流而受阻,但依然在率军渡河后继续前进。
§8.20.2At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui silvarum beneficio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.
然而,贝洛瓦基人及其他部族突然在逃跑者中只收容了少数人(且这些人皆受了伤,他们是靠着森林的庇护才免于此难),在一切陷入绝境、得知惨败、科雷乌斯被杀、失去了骑兵和最勇敢的步兵的情况下,因为他们认为罗马人正在逼近,便急忙通过吹响军号召集会议,纷纷大喊:应当派遣使者和人质去凯撒那里。