§8.14.1Compluribus diebus isdem in castris consumptis, cum propius accessisse legiones et Gaium Trebonium legatum cognossent, duces Bellovacorum veriti similem obsessionem Alesiae noctu dimittunt eos quos aut aetate aut viribus inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua impedimenta.
在同一个营垒中度过了数日后,当得知军团和副官盖乌斯·特雷博尼乌斯已逼近时,贝尔洛瓦基人的领袖们因害怕遭遇类似阿莱西亚那样的围攻,便在夜间将那些在年龄或体力上较弱的人以及无武装的人,连同其余的辎重一并送走。
§8.14.2Quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna enim multitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit), oppressi luce copias armatorum pro suis instruunt castris, ne prius Romani persequi se inciperent quam longius agmen impedimentorum suorum processisset.
正当他们整理这些混乱无序的队伍时(因为高卢人即使在轻装时也习惯随行大量的马车),天色已亮,他们于是在己方营垒前部署了武装部队,以免罗马人在他们的辎重队伍走远之前就开始追击。
§8.14.3At Caesar neque resistentes adgrediendos tanto collis ascensu iudicabat, neque non usque eo legiones admovendas ut discedere ex eo loco sine periculo barbari militibus instantibus non possent.
但凯撒认为,既不应当在如此陡峭的丘陵斜坡上进攻抵抗的敌人,也不应当不把军团推进到如此近的距离,以至于蛮族人在士兵的逼迫下无法安全地撤退。
§8.14.4Ita, cum palude impedita a castris castra dividi videret, quae transeundi difficultas celeritatem insequendi tardare posset, atque id iugum quod trans paludem paene ad hostium castra pertineret mediocri valle a castris eorum intercisum animum adverteret, pontibus palude constrata legiones traducit celeriterque in summam planitiem iugi pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus muniebatur.
这样,由于他看到营垒与营垒之间被一片通行困难的沼泽隔开,而渡过沼泽的困难可能会减缓追击的速度,同时他又注意到沼泽对岸那条几乎延伸到敌方营垒的脊地与他们的营垒之间隔着一条中等深度的山谷,于是他通过在沼泽上架设桥梁将军团渡了过去,并迅速到达了脊地的平坦顶部,该顶部两侧都是下坡的陡坡,因而得到了天然的防御。
§8.14.5Ibi legionibus instructis ad ultimum iugum pervenit aciemque eo loco constituit unde tormento missa tela in hostium cuneos conici possent.
在那里整顿好军团后,他到达了脊地的尽头,并在那个可以向敌人的方阵中投射弩炮所发射的武器的地方部署了战线。