§8.12.1Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia minueretur, quod plerumque accidit diuturnitate, Bellovaci delecta manu peditum cognitis stationibus cotidianis equitum nostrorum §8.12.2silvestribus locis insidias disponunt eodemque equites postero die mittunt, qui primum elicerent nostros, deinde circumventos aggrederentur.
随着此事每日发生,且正如因时间拖延而通常发生的那样,由于习以为常,警惕性逐渐减弱,贝洛瓦基人摸清了我军骑兵每日的驻防地点,便率领一支精选的步兵队,在森林地带设下埋伏,并于次日将骑兵派往同一地点,企图先引诱我军,接着袭击被包围的士兵。
§8.12.3Cuius mali sors incidit Remis, quibus ille dies fungendi muneris obvenerat.
这一不幸的命运落在了雷米人身上,那天正好轮到他们执行任务。
Namque hi, cum repente hostium equites animadvertissent ac numero superiores paucitatem contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt circumdati.
因为他们突然发现敌人的骑兵,且因人数占优而轻视了敌人的兵力单薄,追击得过于急切,结果被步兵从四面八方包围。
§8.12.4Quo facto perturbati celerius quam consuetudo fert equestris proeli se receperunt amisso Vertisco, principe civitatis, praefecto equitum; §8.12.5qui cum vix equo propter aetatem posset uti, tamen consuetudine Gallorum neque aetatis excusatione in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari sine se voluerat.
他们因此事陷入混乱,以比骑兵战常规更快的速度撤退,并失去了他们部族的领袖兼骑兵指挥官韦尔蒂斯库斯;他虽然因年迈而几乎无法骑马,但根据高卢人的习俗,他既没有在接受指挥官职务时以年龄为借口推脱,也不希望在没有自己的情况下进行任何战斗。
§8.12.6Inflantur atque incitantur hostium animi secundo proelio, principe et praefecto Remorum interfecto, §8.12.7nostrique detrimento admonentur diligentius exploratis locis stationes disponere ac moderatius cedentem insequi hostem.
敌军因这场成功的战斗以及雷米人领袖兼指挥官的被杀而士气大振,备受鼓舞,我军也因这一损失而受到警示:要在更仔细地勘察地形后再部署哨所,并且在追击撤退的敌人时要更加克制。