§7.80.1Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium committi iubet.
恺撒将全军部署在防御工事的两侧,以便在万一有需要时,人人都能坚守并知晓自己的位置,随后他下令将骑兵带出营地,开始交战。
§7.80.2Erat ex omnibus castris, quae summum undique iugum tenebant, despectus, atque omnes milites intenti pugnae proventum exspectabant.
从占据四周山脊顶部的所有营地都可以俯瞰战场,所有士兵都屏息静气,注视着战斗的结局。
§7.80.3Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent.
高卢人在骑兵之间稀疏地穿插了弓兵和轻装步兵,以便在己方后退时进行救援,并顶住我方骑兵的冲击。
Ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant.
许多人被这些人意外射伤,纷纷退出了战斗。
§7.80.4Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ei qui munitionibus continebantur et hi qui ad auxilium convenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant.
当高卢人确信己方在战斗中占了上风,并看到我方因人数劣势而被压制时,无论是在防御工事内受困的人,还是赶来增援的人,都从四面八方发出呐喊和狂呼,鼓舞着己方士兵的士气。
§7.80.5Quod in conspectu omnium res gerebatur neque recte ac turpiter factum celari poterat, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabant.
因为战斗是在所有人的注视下进行的,无论是英勇还是卑劣的行为都无法隐瞒,所以对名誉的渴望和对耻辱的恐惧同时激发了双方的斗志。
§7.80.6Cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt; §7.80.7quibus in fugam coniectis sagittarii circumventi interfectique sunt.
从中午直到日落时分,战斗一直在胜负难料中进行,此时日耳曼人在一处集结了密集的骑兵队,向敌人发起猛攻,将他们击退;在他们被击溃败逃时,弓兵被包围并被歼灭。
§7.80.8Item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt.
同样,在其他方向,我军将士追击后退的敌人直到其营地,没有给他们重新集结的机会。
§7.80.9At ei qui ab Alesia processerant maesti prope victoria desperata se in oppidum receperunt.
而那些从阿莱西亚出城交战的人,则在几乎对胜利感到绝望的悲伤中,撤回了城内。