§7.81.1Vno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt.
在隔了一天之后,并在这段时间里制作了大量的土筐、梯子和铁钩,高卢人在半夜里悄无声息地走出营地,向平原上的防御工事逼近。
§7.81.2Subito clamore sublato, qua significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare.
他们突然发出呐喊,以便通过这一信号让城中受困的人知道他们的到来,随后他们准备抛出土筐,用投石器、弓箭和石块将我军士兵从胸墙上驱逐下去,并执行其余与攻城相关的事项。
§7.81.3Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit.
与此同时,听到呐喊声后,维钦托利拉响军号向己方发出信号,并率军出城。
§7.81.4Nostri, ut superioribus diebus, ut cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallos proterrent.
我军士兵如同前几天一样,按照各自被分配的位置前往防御工事,用预先布置在防线上的重一磅的投石器、木桩以及铅弹击退高卢人。
§7.81.5Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur.
视野因黑暗而被剥夺,双方都承受了许多伤亡。
Complura tormentis tela coniciuntur.
许多投射武器被发射雕发射出来。
§7.81.6At Marcus Antonius et Gaius Trebonius legati, quibus hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, his auxilio ex ulterioribus castellis deductos summittebant.
但是,分管该区域防御工作的副将马可·安东尼和盖乌斯·特雷波尼乌斯,每当得知我军在某处受到压制时,便从更远处的堡垒中抽调人马送去支援。