§7.57.1Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper ex Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur.
当这些事情在凯撒那里进行时,拉比埃努斯把最近从意大带来并已抵达的补充部队留在了阿格丁库姆,以作为辎重的卫队,自己则率领四个军团向卢泰西亚出发。
Id est oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae.
这是巴黎西人的城镇,坐落在塞夸纳河的一个岛上。
§7.57.2Cuius adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt.
敌军获悉他的到来后,大批军队从邻近的部族集结起来。
§7.57.3Summa imperi traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter singularem scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus.
最高指挥权被授予奥勒基人的卡穆洛格努斯,他虽然因年迈而几乎衰竭,但由于在军事方面有着非凡的知识,仍被召来担任这一光荣的职位。
§7.57.4Is cum animadvertisset perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.
当他注意到有一片连绵不断的沼泽流入塞夸纳河,并使那里的整个地区变得极其通行困难时,他便在此驻扎下来,并决定阻止我军渡河。