§7.57.1Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper ex Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur.
이러한 일들이 카이사르 쪽에서 진행되는 동안, 라비에누스는 최근 이탈리아에서 도착한 보충대를 수송대 수비를 위해 아게딩쿰에 남겨두고, 네 개의 군단과 함께 루테티아로 출발했다.
Id est oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae. §7.57.2Cuius adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. §7.57.3Summa imperi traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter singularem scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus. §7.57.4Is cum animadvertisset perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.
이곳은 파리시족의 읍성으로, 세콰나 강의 섬에 위치해 있다. 그의 도착이 적들에게 알려지자, 이웃 부족들로부터 대군이 집결했다. 최고 지휘권은 아울레르키족의 카물로게누스에게 위임되었는데, 그는 나이가 들어 거의 쇠약해졌음에도 불구하고 군사 분야에서의 탁월한 지식 덕분에 그 영예로운 자리에 부름을 받았다. 그는 세콰나 강으로 흘러들어 그 일대 전체를 몹시 통행하기 어렵게 만드는 끝없는 습지가 있음을 알아차리고, 이곳에 진을 치고 아군의 도하를 저지하기로 결정했다.