§7.56.1Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent maiores eo coactae copiae dimicaret.
获悉这些情况后,凯撒认为自己必须加速行动,即使在筑完桥梁的过程中必须冒危险,以便在敌人更强大的兵力集结到那里之前进行决战。
§7.56.2Nam ut commutato consilio iter in provinciam converteret, id ne metu quidem necessario faciendum existimabat; cum infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viarumque difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque eis legionibus quas una miserat vehementer timebat.
因为至于改变计划并将行军转向行省,他认为即使出于恐惧的必要也不该这样做;不仅这件事情的耻辱和不体面、以及阻隔在前的塞文山脉和道路的艰难阻碍着他,而且最主要的是,他非常担心被割裂开的拉比埃努斯以及他一同派出的那些军团。
§7.56.3Itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opinionem ad Ligerem venit
因此,在完成了极其巨大的昼夜强行军后,他出乎所有人意料地来到了卢瓦尔河畔。
§7.56.4vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo aspectu perturbatis, §7.56.5incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.
借助于骑兵,他找到了一个在当时紧迫情况下相当合适的涉渡点,使得士兵们仅仅能让手臂和肩膀露出水面以支撑武器。 他部署了骑兵来减缓水流的冲力,而敌人一见此景便陷入了慌乱,于是他安全地渡过了军队;在田野里找到了粮食和大量的牲畜,使军队用这些物资得到补给后,他决定向塞诺内斯人的领地进军。