§7.38.1Litaviccus accepto exercitu, cum milia passuum circiter XXX ab Gergovia abesset, convocatis subito militibus lacrimans, "Quo proficiscimur," inquit, "milites?
利塔维克斯在接管军队后,当他距离日尔戈维亚大约三十英里时,突然召集士兵,流着泪说:“士兵们,我们这是要往哪里去?
§7.38.2Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt.
我们所有的骑兵、所有的贵族都牺牲了;国家领袖埃波雷多里克斯和维里多马鲁斯被罗马人诬陷叛国,未经审讯便被杀害。
§7.38.3Haec ab ipsis cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt: nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis dolore prohibeor, §7.38.4quae gesta sunt, pronuntiare.
你们从这些亲历这场屠杀并逃出来的人口中了解这些事吧;因为我的兄弟们以及我所有的亲属都被杀害了,我因极度悲痛而无法宣告所发生的事情。
"Producuntur hi quos ille edocuerat quae dici vellet, atque eadem, quae Litaviccus pronuntiaverat, multitudini exponunt: multos equites Aeduorum interfectos, §7.38.5quod collocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse.
”那些曾被他授意该说些什么的人被带上前,他们向群众陈述了与利塔维克斯所宣布的完全相同的事情:即许多埃杜伊的骑兵被杀害,因为据说他们曾与阿尔维尼人会谈;而他们自己则隐藏在士兵群中,从屠杀的现场逃了出来。
§7.38.6Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat.
埃杜伊人同声高呼,哀求利塔维克斯为他们出谋划策。
"Quasi vero," inquit ille, "consili sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere.
“难道,”他说,“这还是个需要商议的问题,而不是我们必须赶往日尔戈维亚,与阿尔维尼人联合起来吗?
§7.38.7An dubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? Proinde, si quid in nobis animi est,
难道我们还怀疑,在犯下如此滔天大罪之后,罗马人现在正赶来杀害我们吗?
§7.38.8persequamur eorum mortem qui indignissime interierunt, atque hos latrones interficiamus.
因此,如果我们心中还有一丝血性,就让我们为那些死得最冤屈的人报仇,并杀死这些强盗吧。
"Ostendit cives Romanos, qui eius praesidi fiducia una erant: §7.38.9magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit.
”他指着那些因信任他的保护而与他们同行的罗马公民:他劫掠了大量的粮食和给养,并残忍地折磨并杀害了他们本人。
§7.38.10nuntios tota civitate Aeduorum dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum permovet; hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias persequantur.
他向整个埃杜伊国家派出使者,用关于骑兵和领袖被屠杀的同样谎言煽动人们;他极力劝告他们以他自己所采用的相同方式来报仇雪恨。