§7.37.1Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis Aeduus, cui magistratum adiudicatum a Caesare demonstravimus, sollicitatus ab Arvernis pecunia cum quibusdam adulescentibus colloquitur; quorum erat princeps Litaviccus atque eius fratres, amplissima familia nati adulescentes.
当这些事在日尔戈维亚进行时,埃杜伊人康维克托利塔维斯——正如我们此前指出的,恺撒曾将最高官职判归于他——受到阿尔维尼人的金钱诱惑,与一些青年人进行了交谈;这些青年的首领是利塔维克斯和他的兄弟们,他们是出生于极显赫家族的年轻人。
§7.37.2Cum his praemium communicat hortaturque, ut se liberos et imperio natos meminerint.
他与他们分享了这笔贿赂,并敦促他们记住自己是自由的,且是为统治而生的。
§7.37.3Vnam esse Aeduorum civitatem, quae certissimam Galliae victoriam detineat; eius auctoritate reliquas contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non fore.
他声称,埃杜伊人的国家是唯一阻碍高卢获得最确定胜利的国家;其余诸部族都因其权威而受到牵制;一旦它被争取过来,罗马人在高卢将无立足之地。
§7.37.4Esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum, sic tamen, ut iustissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus communi libertati tribuere.
尽管他确实受到了恺撒不小的恩惠,但这也仅限于他在恺撒面前获得了一个极公正的判决;但他更看重共同的自由。
§7.37.5Cur enim potius Aedui de suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem, quam Romani ad Aeduos veniant?
因为,为什么埃杜伊人要为了自己的权力和法律,去找作为裁判官的恺撒,而不是罗马人来找埃杜伊人呢?
§7.37.6Celeriter adulescentibus et oratione magistratus et praemio deductis, cum se vel principes eius consili fore profiterentur, ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem temere ad suscipiendum bellum adduci posse non confidebant.
这些青年很快就被这位最高长官的言论和贿赂所诱导,由于他们声明自己甚至将成为该计划的首领,于是开始寻求执行的方法,因为他们不相信整个国家会被轻易煽动去承担战争。
§7.37.7Placuit ut Litaviccus decem illis milibus, quae Caesari ad bellum mitterentur, praeficeretur atque ea ducenda curaret, fratresque eius ad Caesarem praecurrerent.
决定由利塔维克斯指挥那支派往恺撒那里协助战争的一万人马,并负责率领他们,而他的兄弟们则提前赶往恺撒那里。
Reliqua qua ratione agi placeat constituunt.
他们还决定了其余事务应如何执行。