§7.33.1Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse existimabat, tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda oriri consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma descenderet, atque ea pars quae minus sibi confideret auxilia a Vercingetorige arcesseret, §7.33.2huic rei praevertendum existimavit et, quod legibus Aeduorum eis, qui summum magistratum obtinerent, excedere ex finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit senatumque omnem et quos inter controversia esset ad se Decetiam evocavit.
凯撒虽然认为离开战争和敌人会带来损失,但他也并非不知道分裂往往会带来多么巨大的危害。 为了防止这样一个巨大且与罗马人民关系如此紧密的部落——这正是他自己一直以来悉心培养并在各方面予以提升的部落——走向暴力和武力,也为了防止那派对自己缺乏信心的人向维钦托利寻求援助,他认为必须优先处理此事。 又因为根据埃杜伊人的法律,担任最高政务官的人是不允许离开其国境的,为了不让自己显得侵犯了他们的权利或法律,他决定亲自前往埃杜伊人那里,并将元老院全体成员以及发生争执的双方召集到德凯蒂亚他本人面前。
§7.33.3Cum prope omnis civitas eo convenisset, docereturque paucis clam convocatis alio loco, alio tempore atque oportuerit fratrem a fratre renuntiatum, cum leges duo ex una familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent, sed etiam in senatu esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit, Convictolitavem, §7.33.4qui per sacerdotes more civitatis intermissis magistratibus esset creatus, potestatem obtinere iussit.
当几乎整个部落都聚集在那里,且有证据向他表明,在秘密召集了少数人的情况下,在与应当召集的地点和时间不同的地方和时间,一个兄弟被另一个兄弟宣布为[当选政务官]——而法律不仅禁止在两人都活着的时候从同一家族中选出两人担任政务官,甚至禁止他们同时留在元老院中——于是[凯撒]迫使科图斯交出权力,并命令孔维克托利塔维斯掌权,后者是在政务官职位空缺时,按照部落的习俗由祭司们选出来的。