§7.19.1Collis erat leniter ab infimo acclivis.
丘陵从底部起缓缓向上倾斜。
Hunc ex omnibus fere partibus palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus quinquaginta.
一片通行困难且多阻碍的湿地几乎从所有方向包围着这座丘陵,其宽度不超过五十英尺。
§7.19.2Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus eius paludis obtinebant,
高卢人拆毁了桥梁,凭借对地势的信心坚守在这座丘陵上;他们按部族进行分队部署,占据了该湿地的所有浅滩和通路。
§7.19.3sic animo parati, ut, si eam paludem Romani perrumpere conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore;
他们在心中做好了这样的准备:如果罗马人企图突破这片湿地,他们就会从高处袭击那些陷入泥潭中的人。
ut qui propinquitatem loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret, qui iniquitatem condicionis perspiceret inani simulatione sese ostentare cognosceret.
这使得任何只看到地势临近的人,都会认为他们已做好在几乎均等的条件下进行决战的准备;然而,任何看透形势不平等的人,都会明白他们只是在以无谓的伪装炫耀自己。
§7.19.4Indignantes milites Caesar, quod conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proeli exposcentes edocet, quanto detrimento et quot virorum fortium morte necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat, §7.19.5ut nullum pro sua laude periculum recusent, summae se iniquitatis condemnari debere, nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem.
士兵们因敌人能在如此短暂的距离间隔下忍受自己的注视而感到愤慨,并纷纷要求战斗信号,恺撒则向他们说明,胜利必然要付出多大的代价以及多少勇士的生命;当他看到士兵们在心中做好了这样的准备,以至于为了他的荣誉不拒绝任何危险时,他说,如果他不把他们的生命看得比自己的安全更宝贵,那么他就应该被谴责为犯有极大的不义之罪。
§7.19.6Sic milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque quae ad oppugnationem pertinebant oppidi administrare instituit.
恺撒以此安抚了士兵,并在同一天将他们带回营地,开始着手安排与围攻城镇相关的其余事务。