§7.20.1Vercingetorix, cum ad suos redisset, proditionis insimulatus, quod castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu discessisset, quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani tanta opportunitate et celeritate venissent: §7.20.2non haec omnia fortuito aut sine consilio accidere potuisse; regnum illum Galliae malle Caesaris concessu quam ipsorum habere beneficio—: §7.20.3tali modo accusatus ad haec respondit: Quod castra movisset, factum inopia pabuli etiam ipsis hortantibus; quod propius Romanos accessisset, persuasum loci opportunitate, qui se ipsum munitione defenderet: §7.20.4equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem, quo sint profecti. §7.20.5Summam imperi se consulto nulli discedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimicandum impelleretur; cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret, quod diutius laborem ferre non possent. §7.20.6Romani si casu intervenerint, fortunae, si alicuius indicio vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem eorum ex loco superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dimicare non ausi turpiter se in castra receperint. §7.20.7Imperium se ab Caesare per proditionem nullum desiderare, quod habere victoria posset, quae iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata: quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honorem tribuere, quam ab se salutem accipere videantur.
维钦托利回到部众那里时,被指控犯有叛国罪,因为他把营地移动到更靠近罗马人的地方,因为他带走了所有的骑兵,因为他没有留下指挥官就留下了如此庞大的军队,因为由于他的离去,罗马人才能以如此极佳的机会和迅速的速度到来;这些事绝不可能偶然或无计划地发生;他宁愿通过恺撒的许可,而不是通过他们自己的恩惠来获得高卢的王权 ——:受到这样的指控,他对此作出了回答:关于他移动营地一事,是因为缺乏饲草,且是在他们自己的敦促下进行的;关于他更接近罗马人一事,是因为受到地势便利的劝诱,这地方仅凭天然防线就能自卫;至于骑兵的作用,在湿地中本来就不该被需要,而在他们所前往的目的地,骑兵其实非常有用;至于最高指挥权,他在离开时故意没有移交给任何人,以免那人被群众的狂热驱使去决战;他看到所有人由于意志薄弱都极想决战,因为他们无法再长期忍受劳苦;如果罗马人是偶然出现,那应当感谢运气;如果是由于某个人的告密而被招来的,那应当感谢那个人,因为这使高卢人得以从高处看清他们的稀少,并鄙视他们的勇气,因为他们不敢交战,卑劣地退回了营地;他绝不希望通过背叛从恺撒那里获得任何统治权,因为他可以通过胜利来获得它,而胜利对于他自己和所有高卢人来说已经是确凿无疑的;不仅如此,如果他们觉得是在向他授予荣誉,而不是从他那里获得安全,他甚至愿意把权力归还给他们。
§7.20.8"Haec ut intellegatis," inquit, "a me sincere pronuntiari, audite Romanos milites.
“为了让你们明白,”他说,“我所说的话确实真诚,请听听罗马士兵的陈述。
"Producit servos, §7.20.9quos in pabulatione paucis ante diebus exceperat et fame vinculisque excruciaverat.
”他带出了几名奴隶,这些人是他几天前在他们出外搜集饲料时俘获的,并用饥饿和锁链进行了折磨。
Hi iam ante edocti quae interrogati pronuntiarent, §7.20.10milites se esse legionarios dicunt; fame et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent: §7.20.11simili omnem exercitum inopia premi, nec iam vires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem posse: itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi profecissent, triduo exercitum deducere.
他们先前已被教导,在接受审问时应当宣称什么,他们说自己是军团士兵;因饥饿和匮乏所迫,偷偷溜出营地,看看是否能在田野里找到一些粮食或牲畜:整个军队都承受着类似的匮乏,任何人的体力都不再支撑得住,也无法承受工程的劳苦;因此指挥官决定,如果对城镇的围攻毫无进展,将在三天内撤军。
"Haec," inquit, "a me," Vercingetorix, "beneficia habetis, §7.20.12quem proditionis insimulatis; cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem fame consumptum videtis; quem turpiter se ex fuga recipientem ne qua civitas suis finibus recipiat a me provisum est.
“这些恩惠,”维钦托利说,“是你们从我这里得到的,也就是我,你们指控他犯有叛国罪的这个人;多亏了我的努力,你们没流一滴血,就看到如此庞大的常胜军因饥饿而消亡;我也已经做好防范,当他们狼狈逃跑退却时,任何城邦都不得在其领土内接纳他们。
"
”