§7.14.1Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni acceptis suos ad concilium convocat.
维钦托利在韦劳诺杜努姆、塞纳布姆和诺维奥杜努姆遭受了如此多连续的挫折,召集部下开会。
§7.14.2Docet longe alia ratione esse bellum gerendum atque antea gestum sit.
他指出,必须以与以前完全不同的方式来进行战争。
Omnibus modis huic rei studendum, ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur: §7.14.3id esse facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur; §7.14.4pabulum secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis petere: hos omnes cotidie ab equitibus deligi posse.
必须千方百计致力于这一目标,即切断罗马人的草料和补给:这很容易做到,因为他们自己拥有充足的骑兵,而且也得到了时令季节的帮助;草料无法收割;敌人必然会分散到房屋中去寻找:所有这些每天都可以被骑兵消灭。
§7.14.5Praeterea salutis causa rei familiaris commoda neglegenda: vicos atque aedificia incendi oportere hoc spatio ab via quoque versus, quo pabulandi causa adire posse videantur.
此外,为了安全起见,必须放弃私有财产的利益:凡是从道路向四面八方延伸、看起来可能因搜寻草料而被接近的村庄和房屋,都必须予以烧毁。
Harum ipsis rerum copiam suppetere, §7.14.6quod, quorum in finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur: §7.14.7Romanos aut inopiam non laturos aut magno periculo longius ab castris processuros; §7.14.8neque interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis bellum geri non possit.
他们自己不缺乏这些物资,因为在谁的领地内进行战争,他们就得到谁的资源的支持:罗马人要么无法忍受匮乏,要么将冒着极大的危险离开营地更远;至于他们是杀死这些罗马人,还是夺走他们的辎重(失去了辎重战争就无法进行),这并没有区别。
§7.14.9Praeterea oppida incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam.
此外,凡是无法通过防御工事和自然地势免受一切危险的城镇,都必须予以烧毁,以免它们成为自己人逃避军事行动的避难所,或者成为向罗马人提供充足补给和掠夺物资的目标。
§7.14.10haec si gravia aut acerba videantur, multo illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.
如果这些事情显得沉重或残酷,他们应该觉得更沉重得多的是:他们的子女和妻子被掳掠为奴,他们自己被杀害;而这些是战败者必然会遭遇的。