§7.15.1Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes Biturigum incenduntur.
在大家一致赞同这一提议后,在一天之内,比图里格斯人的二十多个城市被付之一炬。
§7.15.2Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in omnibus partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solati proponebant, quod se prope explorata victoria celeriter amissa reciperaturos confidebant.
在其余的部族中也发生了同样的事情:在所有地方都能看到大火;虽然大家都怀着极大的痛苦忍受着这一切,但他们还是以此来慰藉自己,因为他们坚信,由于胜利几乎是确定无疑的,他们很快就会收复失地。
§7.15.3Deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeret an defendi.
在全体会议上讨论关于阿瓦里库姆的问题:是应该将其烧毁还是予以防守。
§7.15.4Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur: §7.15.5facile se loci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata unum habeat et perangustum aditum.
比图里格斯人跪倒在所有高卢人的脚下,请求不要被迫亲手烧毁几乎是全高卢最美丽的城市,而这座城市是他们部族的屏障和骄傲:他们说,由于该城几乎四面环绕着河流和沼泽,只有一条极窄的通道,他们依靠地形的自然优势很容易进行防守。
§7.15.6Datur petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi.
鉴于他们的请求,他们得到了宽免,起初维钦托利表示反对,但后来在他们本人的哀求和民众的怜悯之下,他作出了让步。
Defensores oppido idonei deliguntur.
随后,他们为城市选拔了合适的防守者。