§6.34.1Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non oppidum, non praesidium, quod se armis defenderet, sed in omnes partes dispersa multitudo.
正如我们上面所指出的,并没有固定的兵力,没有可以用武器自卫的城镇,也没有驻军,而只是四处散落的人群。
§6.34.2Vbi cuique aut valles abdita aut locus silvestris aut palus impedita spem praesidi aut salutis aliquam offerebat, consederat.
每个人只要在隐蔽的山谷、茂密的森林或通行的沼泽中看到任何防卫或生还的希望,就在该处驻扎下来。
§6.34.3Haec loca vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda (nullum enim poterat universis a perterritis ac dispersis periculum accidere), sed in singulis militibus conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat.
这些地方为邻近的人所熟知,因此这种情况需要极大的警惕,这不是为了保护军队的整体(因为对于团结一致的整体,不可能从那些惊慌失措、四处散落的敌人那里遭受任何危险),而是为了确保每个士兵的安全;然而,这件事在某种程度上也关系到整支军队的安全。
§6.34.4Nam et praedae cupiditas multos longius evocabat, et silvae incertis occultisque itineribus confertos adire prohibebant.
因为一方面,对战利品的渴望驱使着许多人走得太远,另一方面,森林中那些不确定且隐蔽的道路也阻碍了他们以密集队形前进。
§6.34.5Si negotium confici stirpemque hominum sceleratorum interfici vellet, dimittendae plures manus diducendique erant milites; §6.34.6si continere ad signa manipulos vellet, ut instituta ratio et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris, neque ex occulto insidiandi et dispersos circumveniendi singulis deerat audacia.
如果他希望彻底完成这项任务并消灭这帮恶徒的苗裔,就必须派出更多的支队并分散士兵;如果他想让各中队留在军旗旁,正如罗马军队既定的方针和传统所要求的那样,那么地形本身就成了蛮族的防卫屏障,而且个别敌人也不缺乏从暗处设伏并包围分散士兵的胆量。
§6.34.7Vt in eiusmodi difficultatibus, quantum diligentia provideri poterat providebatur, ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento noceretur.
在这类困难中,凡是凭警惕性所能防范的,都作了防范,以至于尽管所有人复仇心切,他们宁可在打击敌人的事务中有所放弃,也不愿在造成士兵损失的情况下打击敌人。
§6.34.8Dimittit ad finitimas civitates nuntios Caesar: omnes ad se vocat spe praedae ad diripiendos Eburones, ut potius in silvis Gallorum vita quam legionarius miles periclitetur, simul ut magna multitudine circumfusa pro tali facinore stirps ac nomen civitatis tollatur.
凯撒向邻近的部落派遣使者:他以战利品的诱惑号召所有人来到自己这里劫掠埃布罗内斯人,以便让高卢人的生命去森林里冒险,而不是让军团士兵冒险,同时通过在其周围聚集大批人马,从而因如此恶行而彻底铲除该部落的苗裔和名号。
§6.34.9Magnus undique numerus celeriter convenit.
很快,大批人马从四面八方聚集而来。