§6.36.1Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cum summa diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens de numero dierum Caesarem fidem servaturum, quod longius progressum audiebat, neque ulla de reditu eius fama adferebatur, simul eorum permotus vocibus,
西塞罗在过去的所有日子里,都严格按照凯撒的命令,以极大的细致将士兵留在营地内,甚至不允许任何一个军仆走到防御工事外面。 但在第七天,因为听说凯撒已经走得更远,且没有任何关于他归来的传闻,他开始怀疑凯撒是否会遵守关于天数的承诺,同时也受到那些人的言语所动摇。
§6.36.2qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi non liceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo novem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis ac paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat.
那些人把他的耐心几乎称为被围困,因为他们被禁止走出营地。 西塞罗完全没有预料到会发生任何这类不测,即在九个军团和庞大的骑兵队严阵以待、敌人已经四散且几乎被消灭的情况下,会在短短三英里之内遭到袭击。 于是,他派遣了五个步兵大队前往最近的麦田收割粮食,在这片麦田与营地之间,仅仅隔着一座山丘。
Complures erant ex legionibus aegri relicti;
军团中留下了许多伤病员。
§6.36.3ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una mittuntur;
在这些人中,在这几天内康复的约有三百人,被编在一个军旗之下共同派去。
magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederant, facta potestate sequitur.
此外,留在营地里的大群军仆和大量役畜,在获得许可后,也紧随其后。