Humanitext Reader

凯撒 · 高卢战记 §6.32.1-6.32.6

塞格尼人求和与阿杜阿图卡集结辎重

第 246 段,共 404 段 · 拉丁语

内容简介

塞格尼人和孔德鲁西人派遣使者向恺撒申诉无碍并表明中立,恺撒在特定条件下予以接纳。随后恺撒将所有军团的辎重集中在阿杜阿图卡,由第十四军团和西塞罗负责守卫。

§6.32.1Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse.
塞格尼人和孔德鲁西人属于日耳曼人的族群和行列,居住在埃布罗内斯人和特雷维里人之间,他们派遣使者去见恺撒,请求他不要把他们列入敌人的行列,也不要判定所有在莱茵河这边的日耳曼人的立场都是一致的;他们申明自己从未考虑过战争,也没有给安比奥里克斯发送过任何援军。
§6.32.2Caesar explorata re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones ex fuga convenissent, ad se ut reducerentur, imperavit; si ita fecissent, fines eorum se violaturum negavit.
恺撒通过审讯俘虏核实了这一情况,下令如果有任何逃亡的埃布罗内斯人聚集到他们那里,就应当被送回他这里;并表示如果他们照办,他就不会侵犯他们的领地。
§6.32.3Tum copiis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum Aduatucam contulit.
随后,他将军队分成三部分,把所有军团的辎重都运到了阿杜阿图卡。
§6.32.4Id castelli nomen est.
那是城堡的名字。
Hoc fere est in mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant.
这里几乎位于埃布罗内斯人领土的中心,也就是先前蒂图里乌斯和奥伦库莱乌斯为了屯兵过冬而驻扎的地方。
§6.32.5Hunc cum reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret.
恺撒赞同这个地方,除了其他种种原因之外,尤其因为去年的防御工事完好无损,这可以减轻士兵们的劳苦。
Praesidio impedimentis legionem quartamdecimam reliquit, unam ex eis tribus, quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat.
他留下第十四军团作为辎重的守备队,该军团是他最近在意大利征召并带过来的三个军团之一。
§6.32.6Ei legioni castrisque Quintum Tullium Ciceronem praeficit ducentosque equites attribuit.
他任命昆图斯·图利乌斯·西塞罗统帅该军团和营地,并给他配备了两百名骑兵。

词汇与语法注释

  1. 6.32.1oratum — 目的苏平体(supine in -um),用在表示运动的动词 miserunt 之后表示目的。
  2. 6.32.1ne se in hostium numero duceret — 反身代词 se 指代主句的主语(即派遣使者的塞格尼人和孔德鲁西人)。
  3. 6.32.1nihil se de bello cogitavisse — 间接引语中的对格与不定式结构,由 oratum 中隐含的“申明”或“陈述”含义引出。
  4. 6.32.2ad se ut reducerentur — 为了强调,连词 ut 被置于介词短语 ad se 之后(倒置)。该从句是充当 imperavit 宾语的名词性目的从句。
  5. 6.32.5Praesidio impedimentis — 双与格结构,由目的与格 praesidio(作为守备队)和关系与格 impedimentis(为了辎重)组成。

引用这一段

凯撒, 高卢战记 §6.32.1-6.32.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:6.32.1-6.32.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。