§6.30.1Basilus, ut imperatum est, facit.
巴实鲁斯按照命令行事。
Celeriter contraque omnium opinionem confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit: eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur.
由于快速且出乎所有人意料地完成了行军,他在田野里抓获了许多毫无防备的人;根据他们的交代,他向着据说正和少数骑兵留在该处的安比奥里克斯本人急行军。
§6.30.2Multum cum in omnibus rebus tum in re militari potest fortuna.
命运不仅在一切事物中,而且在军事中都具有极大的力量。
Nam sicut magno accidit casu ut in ipsum incautum etiam atque imparatum incideret, priusque eius adventus ab omnibus videretur, quam fama ac nuntius adferretur: sic magnae fuit fortunae omni militari instrumento, quod circum se habebat, erepto, raedis equisque comprehensis ipsum effugere mortem.
因为,正如极其偶然发生的那样,他在对方毫无防备且未作准备时撞个正着,且在传闻和信使传达消息之前,他的到来已被所有人目击;同样,在身边的所有军用装备被夺走、马车和马匹被俘获的情况下,他本人能逃脱死亡,也是极大的幸运。
Sed hoc quoque factum est, §6.30.3quod aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi aestus causa plerumque silvarum atque fluminum petunt propinquitates, comites familiaresque eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt.
但这件事之所以能发生,是因为在一处被森林包围的房屋里(高卢人的住所大抵如此,他们为了避暑,大多寻找森林和河流附近),他的同伴和亲信在狭窄的地方暂时抵挡住了我军骑兵的猛烈进攻。
§6.30.4His pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit: fugientem silvae texerunt.
就在他们战斗时,他的一个部下将他扶上马,而逃跑的他得到了森林的掩护。
Sic et ad subeundum periculum et ad vitandum multum fortuna valuit.
就这样,命运无论在面临危险还是在规避危险上,都发挥了极大的作用。