§6.14.1Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem.
德鲁伊们通常免于兵役,也不与其他平民一起缴纳税款;他们享有兵役豁免权以及免除一切公共负担的特权。
§6.14.2Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur.
受如此优厚待遇的吸引,许多人自愿前来接受这种教义修行,也有许多人被父母和亲属送来。
§6.14.3Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur.
据说他们在那里要背诵大量的诗句。
Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent.
因此,有些人在这种修行中甚至要坚持二十年之久。
§6.14.4Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur.
他们认为将这些教义记录在文字上是不合神法的,尽管在几乎所有其他事务中,无论公私账目,他们都使用希腊字母。
Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant.
在我看来,他们确立这一惯例是出于两个原因:既不希望教义流传到平民百姓中,也不希望学习者因为依赖文字而疏于锻炼记忆;而这种情况确实常发生在大多数人身上,即由于有文字的协助,他们便放松了彻底掌握知识的勤勉和记忆力。
§6.14.5In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto.
他们尤其试图让人确信这一点:灵魂并不会消亡,而是在死后从一个人转移到另一个人身上;他们认为,在抛弃了对死亡的恐惧之后,这一信念能最有力地激发出人们的勇气。
§6.14.6Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.
此外,他们还广泛探讨星体及其运动、宇宙和地球的大小、万物的本性以及不死神明的作用与权力,并将这些知识传授给青年。