§6.12.1Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Aedui, alterius Sequani.
当恺撒到达高卢时,埃杜伊人是一派的领袖,塞夸尼人是另一派的领袖。
§6.12.2Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant.
后者(塞夸尼人)由于自身实力较弱——因为自古以来最高的威信都在埃杜伊人手中,且他们的附庸势力庞大——便将日耳曼人和阿里奥维斯图斯联合到自己一方,并通过巨大的代价和许诺将他们争取过来。
§6.12.3Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, §6.12.4ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent.
但在打赢了几次战役、并且埃杜伊人的所有贵族都被消灭之后,他们(塞夸尼人)在力量上已经大大超越了对方,以至于他们将大部分附庸从埃杜伊人那里转移到自己手下,并从他们那里接收了首领的孩子作为人质,迫使他们公开宣誓绝不采取任何针对塞夸尼人的图谋,并且占有了凭武力夺取的邻近部分土地,掌握了整个高卢的霸权。
§6.12.5Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat.
被迫于这一困境,狄维基亚库斯曾动身前往罗马元老院请求援助,但未成事便返回了。
§6.12.6Adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant, §6.12.7meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata Sequani principatum dimiserant.
随着恺撒的到来,局势发生了转变,埃杜伊人的人质被归还,旧有的附庸关系得以恢复,并通过恺撒获得了新的附庸,因为那些投靠他们友好关系的人,看到自己得以享有更好的条件和更公正的统治,且在其他各方面他们的声望和尊严都得到了提升,塞夸尼人便失去了霸权。
In eorum locum Remi successerant: quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei, qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis in clientelam dicabant.
雷米人取代了他们的位置:因为人们得知雷米人在恺撒那里的受宠程度与埃杜伊人相当,那些由于旧日仇恨而无论如何不能与埃杜伊人联合的人,便声明归顺于雷米人的保护之下。
§6.12.8Hos illi diligenter tuebantur: ita et novam et repente collectam auctoritatem tenebant.
雷米人悉心保护他们:这样,他们既保持了新的,也是突然聚集起来的权威。
§6.12.9Eo tum statu res erat, ut longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.
当时的局势是,埃杜伊人被视为遥遥领先的首领,雷米人则占据了尊严的第二位。