§6.11.1Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese proponere.
既然已经到了这个地方,提出高卢和日耳曼的习俗以及这些民族之间有何不同,似乎并非不合时宜。
§6.11.2In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt §6.11.3qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat.
在高卢,不仅在所有的城邦、所有的村落和地区,甚至在几乎每一个家庭中都有派系,而这些派系的领袖,就是那些在他们(高卢人)的判断中被认为拥有最高威信的人,所有事务和决策的最终决定权都归于这些人的裁决和判断。
§6.11.4Itaque eius rei causa antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxili egeret: suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur, neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem.
因此,古时候似乎为了这个缘故建立了一种制度,使平民中的任何人在面对更有权势的人时都不至于缺少援助:因为每个领袖都不容许自己的人受到压迫和欺诈,如果他不这样做,他在自己人当中就不会再有任何威信。
§6.11.5Haec eadem ratio est in summa totius Galliae: namque omnes civitates in partes divisae sunt duas.
这同一个原则也存在于整个高卢的大局之中:因为所有的城邦都分成了两个派别。