§5.55.1Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri interfecta multo minorem superesse dicerent partem.
然而,特雷维里人和因杜蒂奥马鲁斯在整个冬季没有放过任何时间,不断向莱茵河对岸派遣使节,煽动各部族,许以金钱,并宣称由于我们军队的大部分已被消灭,幸存的只是极小的一部分。
§5.55.2Neque tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterorum transitu: non esse amplius fortunam temptaturos.
然而,任何一个日耳曼人部族都无法被说服渡过莱茵河,因为他们说自己已经历过两次(即阿里奥维斯图斯的战争和滕克特里人的渡河),不愿再碰运气。
Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cogere, §5.55.3exercere, a finitimis equos parare, exules damnatosque tota Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit.
因杜蒂奥马鲁斯失去了这一希望,但仍然开始聚集军队、训练他们、从邻国筹集马匹,并用丰厚的赏金将全高卢的流亡者和被判罪者吸引到自己身边。
§5.55.4Ac tantam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat ut undique ad eum legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque peterent.
并且,通过这些手段,他在高卢已经为自己赢得了如此巨大的威望,以至于各地使团纷至沓来,无论公私都来求取他的好意与友谊。